라틴어 문장 검색

in amicitiam, quae similes iungit, non descendam, nec servatoris illum loco numerabo sed feneratoris, cui sciam reddendum, quod accepi.
(세네카, 행복론, Liber II 93:3)
qui dat beneficia, deos imitatur, qui repetit, feneratores.
(세네카, 행복론, Liber III 67:3)
Quomodo fenerator quosdam debitores non appellat, quos scit decoxisse et in quorum pudorem nihil superest, nisi quod pereat, sic ego quosdam ingratos palam ac pertinaciter praeteribo nec ab ullo beneficium repetam, nisi a quo non ablaturus ero, sed recepturus.
(세네카, 행복론, Liber V 130:1)
Quare quasi cum acerbo feneratore signare rationem parem properas ?
(세네카, 행복론, Liber VI 200:6)
feneratores perdiderunt tabellas, quibus avaritia falso laeta divitias imaginatur.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 33:2)
Quid si propter usuram vel milensimam valetudinarius faenerator distortis pedibus et manibus ad computandum non relictis clamat ac per vadimonia asses suos in ipsis morbi accessionibus vindicat ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 194:2)
credamus Antonio, Cicero, si bene illi pecunias crediderunt feneratores, si bene pacem Brutus et Cassius.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an scripta sua conburat, promittente Antonio incolumitatem, si fecisset. 5:4)
mussitat quidem iuvenum nostrorum calcata generositas, sed qui transiit derogantes in hoc solum movetur, ut gaudeat, igitur venerantur hucusque contemptum ac subitae stupentes dona fortunae quem consessu despiciebant, sede suspiciunt.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Philomathio suo salutem 2:2)
sed, ut chirographo facto docetur, cauta centesima est faeneratori, quae per bilustre producta tempus modum sortis ad duplum adduxit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Turno suo salutem 1:4)
neque [enim] 4 valuissemus aliquid in commune consulere, nisi iudicii sui faciens plebs lenita iacturam sacerdotali se potius iudicio subdidisset, presbyterorum sane paucis angulatim fringultientibus, porro autem palam ne mussitantibus quidem, quia plerique non minus suum quam reliquos ordines pertimescebant.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Perpetuo salutem 3:1)
quid mussitas?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Trygetio suo salutem. 6:2)
Mussitans quamquam chorus invidorum prodat hirritu rabiem canino, nil palam sane loquitur pavetque publica puncta.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Firmino suo salutem. 3:6)
haud mirum esse Superbo inditum Romae cognomen - iam enim ita clam quidem mussitantes, volgo tamen eum appellabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 509:2)
tanta cum gratia tum arte praeparaverant faeneratores quae non modo plebem sed ipsum etiam dictatorem frustrarentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 338:2)
vociferatusque de superbia patrum ac crudelitate feneratorum et miseriis plebis, virtutibus eius viri fortunaque, tum vero ego inquit nequiquam hac dextra Capitolium arcemque servaverim, si civem meum tamquam Gallis victoribus captum in servitutem ac vincula duci videam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 143:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION