라틴어 문장 검색

Dumque Romani nunc instant cedentibus, nunc ultro incessentes excipiunt, qui vehebant foculos repentes incurvi, prunas unius aggesti inseruere iuncturis ramis arborum diversarum, et iunco et manipulis constructi cannarum:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 11장 23:1)
Hunc tumulat fenum.
(ANONYMUS NEVELETI, De ceruo 62:9)
Presepe reuisit arator, Frondibus et feno munit alitque boues.
(ANONYMUS NEVELETI, De ceruo 62:10)
"Plane quod est mihi summe praecipuum, equo, qui me strenue pervexit, faenum atque hordeum acceptis istis nummulis tu, Fotis, emito."
(아풀레이우스, 변신, 1권 22:6)
Tunc igitur a rosis, et quidem necessario, temperavi, et casum praesentem tolerans in asini faciem faena rodebam.
(아풀레이우스, 변신, 3권 26:8)
Iamque nos omni sarcina levigatos in pratum proximum passim libero pastui tradidere, nec me cum asino vel equo meo compascuus coetus attinere potuit adhuc insolitum alioquin prandere faenum;
(아풀레이우스, 변신, 4권 1:4)
Exin me suum sospitatorem nuncupatum matrona prolixe curitabat, ipsoque nuptiarum die praesepium meum hordeo passim repleri iubet faenumque camelo Bactrinae sufficiens apponi.
(아풀레이우스, 변신, 7권 12:1)
"Atque ideo vel donemus eum cuipiam, si qui tamen faenum suum perdere non gravatur."
(아풀레이우스, 변신, 8권 11:9)
nec enim tam stultus eram tamque vere asinus, ut dulcissimis illis relictis cibis cenarem asperrimum faenum.
(아풀레이우스, 변신, 10권 13:10)
insolita namque tergoris vastitate commoti, faenum prorsus intactum cotidie remanere cernentes, iam totos ad me dirigunt animos;
(아풀레이우스, 변신, 10권 15:5)
Vel pro hospitio regis Nicomedis vel pro horum necessitate quorum res agitur, refugere hoc munus, M. Iunce, non potui.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XIII 7:2)
Atque sub initiis exerceat se adminiculis quibusdam, ut natatores recentes vesicis aut iuncis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXVI. [ = English XXXVIII] DE NATURA ET INDOLE NATURALE IN HOMINIBUS 1:8)
Ecce ego comprimam vos ad solum, sicut comprimit plaustrum onustum feno;
(불가타 성경, 아모스서, 2장13)
Circumdederunt me aquae usque ad guttur, abyssus vallavit me, iuncus alligatus est capiti meo.
(불가타 성경, 요나서, 2장6)
In die illa ponam duces Iudae sicut ollam ignis super ligna et sicut facem ignis super fenum; et devorabunt ad dexteram et ad sinistram omnes populos in circuitu, et habitabitur Ierusalem rursus in loco suo.
(불가타 성경, 즈카르야서, 12장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION