라틴어 문장 검색

Et dictum est illis, ne laederent fenum terrae neque omne viride neque omnem arborem, nisi tantum homines, qui non habent signum Dei in frontibus.
그것들은 땅의 풀과 푸성귀나 나무는 하나도 해치지 말고, 이마에 하느님의 인장이 찍히지 않은 사람들만 해치라는 명령을 받았습니다. (불가타 성경, 요한 묵시록, 9장4)
quia omnis caro ut fenum, et omnis gloria eius tamquam flos feni. Exaruit fenum, et flos decidit;
“모든 인간은 풀과 같고 그 모든 영광은 풀꽃과 같다. 풀은 마르고 꽃은 떨어지지만 (불가타 성경, 베드로의 첫째 서간, 1장24)
exsiccatum est fenum, et cecidit flos, quia spiritus Domini sufflavit in eo. Vere fenum est populus.
주님의 입김이 그 위로 불어오면 풀은 마르고 꽃은 시든다. 진정 이 백성은 풀에 지나지 않는다. (불가타 성경, 이사야서, 40장7)
donec videlicet in fine saeculi messores angeli Dei zizania colligant in fasciculos, et in ignem arsuros mittant.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 14:10)
Nec metuens imbrem, poscentes messor aristas Prosternat:
(JOSEPHUS ADDISON, BAROMETRI DESCRIPTIO 1:28)
Sarraceni tandem intelligentes quia viri imperterriti in machina starent, qui mangenarum arte non possent laedi, turrim quamdam, quae in vicino erat machinae, saccis stipula et feno vel palea impletis, item vimineis cratibus et densitate navalium funium adversus Christianorum mangenas undique tectam, munierunt, viros pugnatores in ea constituentes, qui assidue moles lapidum fundibulis aut parvis mangenellis in machinam jacerent, et ejus habitatores diversis armorum terroribus [0546C] arctarent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 34:8)
quos non aliter gladio metebant, quam messor, qui falce maturas segetes metere solet.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 40:2)
Quidam autem aestimantes tam crudele martyrium evadere, divisi a multitudine quoddam in pratum concedentes, feno latere et abscondi quaerebant;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 76:6)
In qua nitent, ut nominibus cultis, quidam calceorum expertes, ut Messores Statarii Semicupae et Serapini, et cum Gluturino et Trulla, et Lucanicus cum et Salsula, similesque innumeri.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 4장 28:2)
Hunc tumulat fenum.
(ANONYMUS NEVELETI, De ceruo 62:9)
Presepe reuisit arator, Frondibus et feno munit alitque boues.
(ANONYMUS NEVELETI, De ceruo 62:10)
"Plane quod est mihi summe praecipuum, equo, qui me strenue pervexit, faenum atque hordeum acceptis istis nummulis tu, Fotis, emito."
(아풀레이우스, 변신, 1권 22:6)
Tunc igitur a rosis, et quidem necessario, temperavi, et casum praesentem tolerans in asini faciem faena rodebam.
(아풀레이우스, 변신, 3권 26:8)
Iamque nos omni sarcina levigatos in pratum proximum passim libero pastui tradidere, nec me cum asino vel equo meo compascuus coetus attinere potuit adhuc insolitum alioquin prandere faenum;
(아풀레이우스, 변신, 4권 1:4)
Exin me suum sospitatorem nuncupatum matrona prolixe curitabat, ipsoque nuptiarum die praesepium meum hordeo passim repleri iubet faenumque camelo Bactrinae sufficiens apponi.
(아풀레이우스, 변신, 7권 12:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION