라틴어 문장 검색

Ulula, abies, quia cecidit cedrus, quoniam magnifici vastati sunt; ululate, quercus Basan, quoniam corruit saltus impervius.
(불가타 성경, 즈카르야서, 11장2)
et cum eo Lysiam procuratorem et praepositum negotiorum, unumquemque habentem exercitum Graecum peditum centum decem milia et equitum quinque milia trecentos et elephantos viginti duos, currus autem cum falcibus trecentos.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 13장2)
Falce rubos filicemque resecat,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, II 3:1)
Una erat magno usui res praeparata a nostris, falces praeacutae insertae adfixaeque longuriis, non absimili forma muralium falcium.
(카이사르, 갈리아 전기, 3권, 14장5)
Nascitur ibi plumbum album in mediterraneis regionibus, in maritimis ferrum, sed eius exigua est copia; aere utuntur importato. Materia cuiusque generis ut in Gallia est, praeter fagum atque abietem.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 12장5)
reliquisque diebus turres ad altitudinem valli, falces testudinesque, quas idem captivi docuerant, parare ac facere coeperunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 42장5)
Nam et laqueis falces avertebant, quas, cum destinaverant, tormentis introrsus reducebant, et aggerem cuniculis subtrahebant, eo scientius quod apud eos magnae sunt ferrariae atque omne genus cuniculorum notum atque usitatum est.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 22장2)
Vercingetorix ex arce Alesiae suos conspicatus ex oppido egreditur; crates, longurios, musculos, falces reliquaque quae eruptionis causa paraverat profert.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 84장1)
Multitudine telorum ex turribus propugnantes deturbant, aggere et cratibus fossas explent, falcibus vallum ac loricam rescindunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 86장5)
quid dudum inflare moraris Tartaream, Bellona, tubam, quid stringere falcem, qua populos a stirpe metis?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:91)
non iam dilectus miseri nec falce per agros deposita iaculum vibrans ignobile messor nec temptat clipeum proiectis sumere rastris Bellona ridente Ceres humilisque novorum seditio clamosa ducum:
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:175)
non ego, cum peterem, sollemni more procorum promisi gregibus pascua plena meis, nec, quod mille mihi lateant sub palmite colles fluctuet et glauca pinguis oliva coma, nec, quod nostra Ceres numerosa falce laboret aurataeque ferant culmina celsa trabes.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epistula ad Serenam13)
apta fretis abies, bellis accommoda cornus, quercus amica Iovi, tumulos tectura cupressus, ilex plena favis, venturi praescia laurus;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:52)
altior at cunctis abies umbrosaque late ipsius Enceladi fumantia gestat opima, summi terrigenum regis, caderetque gravata pondere, ni lassam fulciret proxima quercus.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:234)
iam flavescentia centum messibus aestivae detondent Gargara falces, spectatosque iterum nulli celebrantia ludos circumflexa rapit centenus saecula consul:
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:167)

SEARCH

MENU NAVIGATION