라틴어 문장 검색

sed enim malitia praecoqui puerum quis non auersetur atque oderit, cum uideat uelut monstrum quoddam prius robustum scelere quam tempore, ante nocentem quam potentem, uiridi pueritia, cana malitia?
(아풀레이우스, 변명 83:15)
eo igitur omnium metu factum, solus Alexander ut ubique imaginum simillimus esset, utique omnibus statuis et tabulis et toreumatis idem uigor acerrimi bellatoris, idem ingenium maximi honoris, eadem forma uiridis iuuentae, eadem gratia relicinae frontis cerneretur.
(아풀레이우스, 플로리다 7:4)
non enim lacteus ille uel liuidus uel utrumque, subluteus aut sparsus, est, sed color psittaco uiridis et intimis plumulis et extimis palmulis.
(아풀레이우스, 플로리다 12:2)
"erant et falces et operae messoriae mundus omnis, sed cuncta passim iacentia et incuria confusa et, ut solet aestu, laborantium manibus proiecta."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:6)
"Sed inde de fluvio musicae suavis nutricula leni crepitu dulcis aurae divinitus inspirata sic vaticinatur arundo viridis:"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:92)
H LITTERAM, sive illam spiritum magis quam litteram dici oportet, inserebant veteres nostri plerisque vocibus firmandis roborandisque, ut sonus earum esset viridior vegetiorque;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, III 2:1)
Nam, ut alias eorum inconcinnitates omittamus, simplices isti rufus et viridis colores singula quidem vocabula, multas autem species differentis habent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXVI 5:1)
' fulvus ' enim et flavus' et ' rubidus' et' poeniceus ' et ' rutilus' et 'luteus' et 'spadix' appellationes sunt rufi coloris, aut acuentes eum, quasi incendentes, aut cum colore viridi miscentes aut nigro infuscantes aut virenti sensim albo illuminantes.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXVI 9:2)
Flavus' contra videtur e viridi et rufo et albo concretus;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXVI 13:1)
Sed cum sit, ita ut dixisti, flavus color e viridi et albo mixtus, pulcherrime prorsus spumas virentis maris 'flavom marmor' appellavit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXVI 24:1)
Afferes primo luci falces duas;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXIX 15:3)
inducebat etiam currus cum falcibus et elephantos cum turribus equitatumque frenis, ephippiis, monilibus, phaleris praefulgentem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, V 4:1)
Firmior ei, credo, et viridior sonus esse vocis visus est, rectos dicere cupressos quam rectas.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXI 14:3)
Sicut fulica levis volitat super aequora classis, Spiritus Eurorum viridis cum purpurat undas.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, XI 5:5)
Tum falcem ibi ac securim capit:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, XII 10:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION