라틴어 문장 검색

Una erat magno usui res praeparata a nostris, falces praeacutae insertae adfixaeque longuriis, non absimili forma muralium falcium.
(카이사르, 갈리아 전기, 3권, 14장5)
reliquisque diebus turres ad altitudinem valli, falces testudinesque, quas idem captivi docuerant, parare ac facere coeperunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 42장5)
Nam et laqueis falces avertebant, quas, cum destinaverant, tormentis introrsus reducebant, et aggerem cuniculis subtrahebant, eo scientius quod apud eos magnae sunt ferrariae atque omne genus cuniculorum notum atque usitatum est.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 22장2)
Vercingetorix ex arce Alesiae suos conspicatus ex oppido egreditur; crates, longurios, musculos, falces reliquaque quae eruptionis causa paraverat profert.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 84장1)
Multitudine telorum ex turribus propugnantes deturbant, aggere et cratibus fossas explent, falcibus vallum ac loricam rescindunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 86장5)
Qui vomere post cibum volt, si ex facili facit, aquam tantum tepidam ante debet adsumere;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장91)
Qui vomere bis in mense vult, melius consulet, si biduo continuarit, quam si post quintum decimum diem vomuerit, nisi haec mora gravitatem pectori faciet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장99)
Si quid offensae in cena sensit, vomere debet, idque postero quoque die facere;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 6장11)
Cui vero cibus acescit, is ante eum bibere aquam egelidam debet et vomere:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 8장13)
Nam si venter fluit, aut si stomachus non continet, ubi febris decrevit, liberaliter oportet aquam tepidam potui dare, et vomere cogere, nisi aut fauces aut praecordia aut latus dolet, aut vetus morbus est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 6장68)
Si pituita in stomachum coit, inclinata iam accessione vomere cogendus est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 7장23)
Cum iam venter et praecordia ultra modum repleta satisque refrigerata sunt, vomere debet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 7장27)
si non moverat, plus etiam aquae frigidae ingerebat et tum vomere cogebat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 9장11)
Igitur cum primum aliquis inhorruit, et ex horrore incaluit, dare oportet ei potui tepidam aquam subsalsam et vomere eum cogere:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 12장11)
Si quid evomuit, danda aqua tepida, iterumque vomere cogendus est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 12장26)

SEARCH

MENU NAVIGATION