라틴어 문장 검색

Nam quamquam antiquae gentis superant tibi laudes, non tua maiorum contenta est gloria fama nec quaeris quid quaque index sub imagine dicat, sed generis priscos contendis uincere honores, quam tibi maiores maius decus ipse futuris:
(티불루스, Elegiae, 3권, Panegyricus Messallae9)
Isti penes munera laudes, penes dona favores, penes pretium praeconia famae blandientis constituunt.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 62:8)
de ipsius Laeli et Scipionis ingenio quamquam ea est fama, ut plurimum tribuatur ambobus, dicendi tamen laus est in Laelio inlustrior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 21장 3:1)
Nam cum ingenia quaedam magna duorum pluriumve in eiusdem rei studio inlustrium aut pari sunt fama aut proxima, oritur apud diversos favisores eorum industriae laudisque aestumandae contentio.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, III 10:1)
talis illius a bona matre laus genus adprobet qualis unica ab optima matre Telemacho manet fama Penelopeo.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 6182)
quam ob rem, quamquam in uno proelio omnis fortuna rei p. disceptatur (quod quidem, cum haec legeres, iam decretum arbitrabar fore), tamen ipsa fama, quae de tua voluntate percrebruit, magnam es laudem consecutus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 10 1:2)
Si quis enim ex eo, quod in se ipso impendit plurima bona, dignus laudis praemio diceretur, multorum memoriam scimus esse damnandam, quorum fama praeclara viget in orbe et a cunctis est merito commendata.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 6:15)
Per bonam et malam famam a dextris et a sinistris Christi miles graditur, nec laude extollitur, nec vituperatione frangitur, non divitiis tumet, non contrahitur paupertate, et laeta contemnit et tristia.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 13:6)
"O fama ingens, ingentior armis vir Troiane, quibus caelo te laudibus aequem?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 5:2)
vitiatam memoriam funebribus laudibus reor falsisque imaginum titulis, dum familiae ad se quaeque famam rerum gestarum honorumque fallenti mendacio trahunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 570:1)
cum Donato in accidentium congruentia nectere dictiones, cum sapientia nostris temporibus nullius fructus praemietur stipendiis, nullius famae eam aura favorabilis extollat, ipsa vero pecunia honoris titulos et laudis emat praeconia?
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 52:30)
Fama per extremos quin iam volat improba manes interea et magnis natorum laudibus implet
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quintus. 89:1)
Omnes ego qui magnum aliquid memorandumque fecerunt, non modo venia verum etiam laude dignissimos iudico, si immortalitatem quam meruere sectantur, victurique nominis famam supremis etiam titulis prorogare nituntur.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 19 3:1)
auctaque et apud hostis eius rei fama, quo venientem ducem exterrerent, atque illo augente audita, ut maior laus compositis et, si duravissent, venia iustior tribueretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 40장3)
Nam cunctas si spargat opes, si munera fundat [0467A] Dives, et in laudem spiret, tentetque favorem Munere lucrari, tamen hujus muneris auctor, Ductor et auriga nisi sit discretio, nullus Fructus erit, quoniam laudem non dona merentur, Sed potius mercantur eam, nisi facta decenter Discrete fuerint, pro munere namque frequenter Laus datur hypocrita, famae simulatio falsa, Simia laudis, horum umbratilis umbra favoris.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 53:27)

SEARCH

MENU NAVIGATION