라틴어 문장 검색

quibus insuper transtra cum capreolis columnarum contra corpora et antas et parietes pronai conlocata sustinent unum culmen perpetuae basilicae, alterum a medio supra pronaum aedis.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 1장30)
cheles, sive manucla dicitur, longitudo foraminum trium, latitudo et crassitudo S. canalis fundi longitudo foraminum XVI, crassitudo foraminis , altitudo S. columellae basis in solo foraminum VIII, latitudo in plinthide, in qua statuitur columella, foraminis , crassitudo FZ, columellae longitudo ad cardinem foraminum XII, latitudo foraminis S, crassitudo . eius capreoli tres, quorum longitudo foraminum VIIII, latitudo dimidium foraminis, crassitudo Z. cardines longitudinis foraminis;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 10장17)
supra trabes conlocentur capreoli cardinibus alius in alium conclusi, in altitudine excitati pedes XII.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 14장9)
Est autem et aliud genus testudinis, quod reliqua omnia habet, quemadmodum quae supra scripta sunt, praeter capreolos, sed habet circa pluteum et pinnas ex tabulis et superne subgrundas proclinatas, supraque tabulis et coriis firmiter fixis continentur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 15장1)
supra eos trabes circumclusae continebant totam compactionem latae pede I, crassae S. supra eam capreoli extollebantur altitudine pedum XII;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 15장12)
supra capreolos tignum conlocatum coniungebat capreolorum compactiones.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 15장13)
supra capreolos conlocetur quadratum tignum, quo capreoli coniungantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 14장10)
Locus autem iste undique habebat infinitos spinarum fasciculos colligatos, et in quolibet fasciculo lignum erat quoddam pertractum per medium, excedens ex utraque parte fasciculum pro duorum cubitorum mensura, et ex utroque capite ligni vir quidam stabat fortissimus ligni tenens caput in manibus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, E. 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 31:2)
Ibi autem cuilibet illarum super spinarum fuit sedes parata fasciculo, et per viros ibi, ut supra dictum est, deputatos semper fasciculus movebatur, ut acrius spinarum dilacerarentur aculeis, et nudis plantis ignitum pertingebant solum.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, E. 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 32:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION