라틴어 문장 검색

Et gravis adtrita pendebat cantharus ansa De scyphis:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXI. 1:7)
Et sacer inplevit dextram scyphus
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXI. 1:8)
Et scyphos quidem cantharosque, consueta vulgi nomina, ferendum si transeant, sed de carchesiis cymbiisque quae apud Latinos haud scio an umquam reperias, apud Graecos autem sunt rarissima, non video cur non cogantur inquirere quid sibi nova et peregrina nomina velint.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXI. 2:2)
Et sacer inplevit dextram scyphus.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXI. 16:1)
Scyphus Herculis poculum est ita ut Liberi patris cantharus.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXI. 16:2)
Ego tamen arbitror non poculo Herculem maria transvectum, sed navigio cui scypho nomen fuit, ita ut supra cantharum et carchesium, et a cymbis derivata cymbia, omnia haec adseruimus esse navigiorum vocabula.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXI. 19:2)
Gratus sic tibi, Paule, sit December, Nec vani triplices brevesque mappae Nec turis veniant leves selibrae, Sed lances ferat et scyphos avorum Aut grandis reus aut potens amicus, Seu quod te potius iuvat capitque;
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, LXXII1)
Hic scyphus est, in quo misceri iussit amicis Largius Aeacides vividiusque merum.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, VI8)
Sic tanquam tabulas scyphosque, Paule, Omnes archetypos habes amicos.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, LXIX1)
sacer implevit dextram scyphus legitur in libris antiquis Herculem ad Italiam ingens ligneum poculum adtulisse, quo utebantur in sacris.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 2781)
at scito eum fasciculum, quo illam conieceram, domum eo ipso die latum esse quo ego dederam et ad me in Formianum relatum esse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 13 2:3)
accepi fasciculum in quo erat epistula Piliae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS AD ATTICVM, letter 11 14:3)
accepi Roma sine epistula tua fasciculum litterarum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS AD ATTICVM, letter 17 2:1)
coniecerim in fasciculum una cum tua vehementem ad illum epistulam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS AD ATTICUM, letter 5 2:9)
tu fasciculum, qui est M'. Curio inscriptus, velim cures ad eum perferendum Tironemque Curio commendes et ut det ei si quid opus erit in sumptum roges.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS AD ATTICUM, letter 5 4:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION