라틴어 문장 검색

Hic iam fit illud fatalis ordinis insigne miraculum, cum ab sciente geritur quod stupeant ignorantes.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 5:8)
Hoc tantum perspexisse sufficiat quod naturarum omnium proditor deus idem ad bonum dirigens cuncta disponat, dumque ea quae protulit in sui similitudinem retinere festinat, malum omne de rei publicae suae terminis per fatalis seriem necessitatis eliminet.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 7:26)
Sed in hac haerentium sibi serie causarum estne ulla nostri arbitrii libertas an ipsos quoque humanorum motus animorum fatalis catena constringit?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, III 1:2)
Manet etiam spectator desuper cunctorum praescius deus uisionisque eius praesens semper aeternitas cum nostrorum actuum futura qualitate concurrit bonis praemia malis supplicia dispensans.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, XI 4:22)
adeone retusi quisquam cordis erit, dubitet qui partibus illis adfore fatalem castrati consulis annum?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:32)
hoc generi fatale tuo:
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:226)
Fatales hucusque manus, crebrisque notatae prodigiis abiere minae.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:16)
virtutis fatale solum, memorabile bustum barbariae!
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:253)
Latiis movet ora Camenis praescia fatorum Tanaquil rediensque per undas Cloelia Thybrinas et eodem flumine ducens Claudia virgineo cunctantem crine Cybeben.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae7)
his ego nec Decios pulchros fortesve Metellos praetulerim, non, qui Poenum domuere ferocem, Scipiadas Gallisque genus fatale Camillos.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:70)
ventura potestas claruit Ascanio, subita cum luce comarum innocuus flagraret apex Phrygioque volutus vertice fatalis redimiret tempora candor.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:107)
nec non et patrui pingit sacraria Ditis fatalesque sibi Manes;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:148)
nec defuit omen, praescia nam subitis maduerunt fletibus ora.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:149)
apta fretis abies, bellis accommoda cornus, quercus amica Iovi, tumulos tectura cupressus, ilex plena favis, venturi praescia laurus;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:52)
nunc sociat flores seseque ignara coronat, augurium fatale tori.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:72)

SEARCH

MENU NAVIGATION