라틴어 문장 검색

Color autem eum morbum detegit, maxime oculorum, in quibus quod album esse debet, fit luteum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 24장5)
Color autem eum morbum detegit, maxime oculorum, in quibus quod album esse debet, fit luteum.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 24장 1:5)
Color autem eum morbum detegit, maxime oculorum, in quibus, quod album esse debet, fit luteum.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXIV De Regio morbo. 1:5)
pars infecta croco velamina lutea Serum pandite Sidoniasque solo prosternite vestes.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:138)
longe spectari e puppibus urbes accensas, lucere fretum ventoque citatas omnibus in pelago velis haerere favillas.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:273)
plurima sed quamvis variis miracula monstris ingeminent, teneras victuri carmine mentes, Harpyiasque truces insopitisque refusum tractibus aurati custodem velleris anguem et iuga taurorum rapidis ambusta favillis et virides galeis sulcos fetasque novales Martis et in segetem crescentis semina belli:
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:5)
nullo cum strepitu madidis infecta favillis despumat niveum fistula cana salem.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Aponus27)
victuri cineres nullo cogente moveri incipiunt plumaque rudem vestire favillam.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Phoenix27)
Laodamia sequens remeantem rursus ad umbras Phylaciden et prona ruens Capaneia coniunx communes ardente viro mixtura favillas, et gravis incumbens casto Lucretia ferro, vulnere quae proprio facinus testata tyranni armavit patriae iustos in bella dolores exule Tarquinio, memorandaque concidit uno ulta pudicitiam libertatemque cruore.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae76)
alter in Aetnaeas casurus sponte favillas dispergit revocatque deum rursusque receptis nectit amicitiis quidquid discordia solvit.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:37)
sed quamvis nimio fervens exuberet aestu, scit nivibus servare fidem pariterque favillis durescit glacies tanti secura vaporis, arcano defensa gelu, fumoque fideli lambit contiguas innoxia flamma pruinas.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:78)
coniferi micuere apices crevitque favillis Aetna novis:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:258)
flagrantibus inde caesariem sertis et lutea lora iubasque subligat alipedum.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:241)
Quin etiam satis proficit cineris et favillae,frutex vero lupini succisus optimi stercoris vim praebet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 14장 5:1)
deinde fasce sarmentorum incenso, cum iam ignis in favillam reddit, ferventi cineri bos cogitur insistere, ac pice liquida cum oleo vel axungia cornua eius linuntur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 15장 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION