라틴어 문장 검색

ac Miseni cinis e fauilla et carbonibus ad calficiendum triclinium inlatis, extinctus iam et diu frigidus, exarsit repente prima uespera atque in multam noctem pertinaciter luxit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 74장 1:3)
cumque exterritus luce prima ad expiandum somnium, praemissis qui rem diuinam appararent, Tusculum excucurrisset, nihil inuenit praeter tepidam in ara fauillam atratumque iuxta senem in catino uitreo t[h]us tenentem et in calice fictili merum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 18장 2:4)
cum dea se piceo per sudum turbida nimbo praecipitat Famamque vagam vestigat in umbra.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Secundus. 124:1)
In cineres ac favillas sacrae quondam ecclesiae conciderunt et tamen studemus avaritiae.
(히에로니무스, 편지들, Ad Pacatulam 5:4)
si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt, unde ignem iacere et lumen submittere possint scintillasque agere ac late differre favillam.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 15:5)
fert itaque ardorem longe longeque favillam differt et crassa volvit caligine fumum extruditque simul mirando pondere saxa;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 22:4)
sed horrificis iuxta tonat Aetna ruinis, Interdumque atram prorumpit ad aethera nubem, Turbine fumantem piceo et candente favilla, Adtollitque globos flammarum et sidera lambit.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 10:3)
At hic vester atram nubem turbine piceo et favilla fumante ῥόον καπνοῦ αἴθωνα interpretari volens crasse et inmodice congessit, globos atque flammarum, quod ille κρουνοὺς dixerat, duriter posuit et ἀκύρως.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 12:2)
Hoc vero vel inenarrabile est quod nubem atram fumare dixi turbine piceo et favilla candente.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 13:1)
Nam cum luna plena est vel cum nascitur (et tunc enim a parte qua sursum suspicit plena est), aer aut in pluviam solvitur aut, si sudus sit, multum de se roris emittit:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 31:2)
Sic fatus, ab alto Aggere iam tepidae sublato fune favillae, Scintillam tenuem commotos pavit in ignes;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 5:35)
Nunc sude, nunc duro contraria pectora conto Detrudit muris, et valli summa tenentes Amputat ense manus:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 2:39)
nigroque volantia fumo Feralis fragmenta tori, vestesque fluentes Colligit in cineres et olentes membra favillas.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 5:16)
Sic fatur, plenusque sinus ardente favilla Pervolat ad truncum;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 8:18)
Ossibus et tepida vestes implere favilla, Quidquid ab extincto licuisset tollere busto, In templis sparsura deum?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 1:28)

SEARCH

MENU NAVIGATION