라틴어 문장 검색

labor namque antecedens, quamdam consequenti praemio infundens dulcedinem, majori favore praemiat laborantem.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:39)
Quamvis enim prudentia phantasticae adulationis plausibiles dedignetur applausus, tamen quia verae famae haec est gloriosa proprietas, ut appetitores sui contemnat, et appetat contemptores;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 52:38)
De adulatione.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 61:1)
Huic praetexato vitiorum symbolo, suae malignitatis portionem adnectit adulatio.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 62:1)
Hujus pestilentia percutiuntur principum laterales, palatini canes, adulationis artifices, fabri laudum, figuli falsitatis.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 62:2)
qui mellitae adulationis favos foras eructant;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 62:4)
qui, ut emungant munera, caput divitis oleo adulationis inungunt;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 62:5)
Isti divitum actus in quos favor famae conspuit indignantis, suffragiis laudum redimunt mendicatis.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 62:7)
Isti penes munera laudes, penes dona favores, penes pretium praeconia famae blandientis constituunt.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 62:8)
sed si munus antonomastice videatur laudum tympana postulare, adulationis poeta stylo commendationis turget altiloquo.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 62:11)
Nam si ille pro quo munus eloquitur, tanta fuerit turpitudinis tempestate dejectus, ut in eo vix naturalium donorum fragmenta resultent, ei pulchritudinis praerogativam adulationis poemata somniabunt:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 62:14)
E contrario vero, si totius decoris meridies alicujus hilarescat in facie, lingua argenteis eloquentiae resplendeat margaritis, mentis thalamus virtutum fulguret ornamentis, tamen, si adulationis artifex muneris gratiam non exspectet, tantae honestatis luci cum [0470C] vitiorum fastigiis, nebulas immiscere laborat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 62:20)
Quid est igitur adulationis inunctio, nisi donorum emunctio?
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 62:21)
foris mellitos adulationis compluunt imbres, intus detractionis evomunt tempestates.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 62:27)
Vides enim qualiter homines originalis naturae honestatem bestialibus illecebris inhonestent, humanitatis privilegialem exuentes naturam, in bestias, morum degeneratione transmigrant, Veneris in consequentia affectus proprios [0476D] consequentes, gulositatis vorticibus naufragantes, cupiditatis vaporibus aestuantes, alis superbiae ficticiis evolantes, invidiae morsibus indulgentes, adulationis hypocrisi alios deaurantes.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 82:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION