라틴어 문장 검색

ex quo etiam fit, ut annuli rotati videantur globosi, et fax ardens, noctu velociter portata, conspiciatur caudata.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 432:8)
In die illa ponam duces Iudae sicut ollam ignis super ligna et sicut facem ignis super fenum; et devorabunt ad dexteram et ad sinistram omnes populos in circuitu, et habitabitur Ierusalem rursus in loco suo.
(불가타 성경, 즈카르야서, 12장6)
Ad te conuersas reduci facis igne reuerti.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVIII 21:1)
alii faces atque aridam materiem de muro in aggerem eminus iaciebant, picem reliquasque res, quibus ignis excitari potest, fundebant, ut quo primum curreretur aut cui rei ferretur auxilium vix ratio iniri posset.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 24장4)
"Tu festas, Hymenaee, faces, tu, Gratia, flores elige, tu geminas, Concordia, necte coronas.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:133)
trans aequora saevas verte faces;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:95)
Adspirate novam pectoribus fidem mansuramque facem tradite sensibus.
(클라우디아누스, Fescennina de Nuptiis Honorii Augusti 4:10)
si tanta recusas, at soceri reverere faces, at respice fratris conubium pignusque meae regale Serenae.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:201)
Adspice sudantes venerando pondere fratres, divino meritos semper honore coli, iusta quibus rapidae cessit reverentia flammae et mirata vagas reppulit Aetna faces.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De piis fratribus et de statuis eorum quae sunt apud Catinam1)
marcentes cupio quassare coronas et vibrare faces et noctem ducere ludo.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae56)
utraque luminibus timidum micat, utraque pulchro excitat ore faces.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae64)
Ut sceptrum gessere manu membrisque rigentes aptavere togas, signum dat summus hiulca nube Pater gratamque facem per inane rotantes prospera vibrati tonuerunt omina nimbi.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:99)
Quid protulit aequum falsus olor, valido quamvis decernere caestu noverit et ratibus saevas arcere procellas?
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:118)
unus tot funera contra restitit extinxitque faces agrisque colonos reddidit et leti rapuit de faucibus urbes.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:24)
iam magnus ab imis auditur fremitus terris templumque remugit Cecropium sanctasque faces extollit Eleusis.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION