라틴어 문장 검색

Satis autem conuenit, cum omnibus febricitantibus nimius umor alienus sit, tum praecipue esse feminis, quae ex partu in febres inciderunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 6장 4:4)
Sed cum tempora cibo potionique febris et remissionis ratio det, non est expeditissimum scire, quando aeger febricitet, quando melior sit, quando deficiat;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 6장 5:1)
Ac protinus quidem scire est, non febricitare eum, cuius uenae naturaliter ordinatae sunt, teporque talis est, qualis esse sani solet:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 6장 7:4)
Cibus autem febricitantibus umidus est aptissimus aut umori certe quam proximus, utique ex materia quam leuissima maximeque sorbitio;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 6장 10:1)
Sed in hoc maturius quam in aliis morbis ducere in balineum opus est, uinum calidum et meracius dare, et omnia glutinosa;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 7장 1:5)
Siquidem apud antiquos quoque ante Herophilum et Erasistratum maximeque post Hippocratem fuit * * Petro quidam, qui febricitantem hominem ubi acceperat, multis uestimentis operiebat, ut simul calorem ingentem sitimque excitaret.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 9장 2:4)
Insequentibus diebus et is et uinum meracius quidem, sed non ita multum dari debet;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 21장 17:1)
Quem Hippocrates ait, si post septimum diem febricitante aegro superuenit, tutum esse, mollibus tantummodo praecordiis substantibus:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 24장 1:2)
uino meraco copiosius utendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 5장 6:7)
Potui quidem aptissimum est uinum frigidum, uel certe bene calidum meracum, potissimum Raeticum uel Allobrogicum aliudue, quod et austerum et resina conditum est:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 12장 8:1)
si leuata tussis est, leni lectione uti, iamque et acres cibos et uinum meracius adsumere.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 13장 3:7)
cibis uti, sed uentrem contrahentibus, uino non multo meraco.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 26장 2:7)
cibum modicum adsumere, uinum meracum quam asperrimum;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 26장 4:6)
Balneum rarum esse debet, neque longa in eo mora, cibus conprimens, uinum austerum meracum, per aestatem frigidum, per hiemem egelidum, sed tantum, quantum minimum sitim finiat.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 27장 8:2)
deinde multo meracoque uino accipiunt, quod omnibus uenenis contrarium est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 27장 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION