라틴어 문장 검색

Si tota fracta non est, nec sanguis expuitur nec febricula sequitur, nec quicquam suppurat, nisi admodum raro, nec dolor magnus est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 9장4)
Ex quibus quia maxime pertinere ad rem concoctio uidetur, huic potissimum insistunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 20:1)
sin lucubrandum est, non post cibum id facere, sed post concoctionem.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 2장 5:4)
si post concoctionem ieiunus caput radit;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 5장 2:4)
Prodest etiam aduersus tardam concoctionem clare legere, deinde ambulare, tum uel ungui uel lauari;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 8장 3:2)
concoctio, sicut in omnibus corporis adfectibus, necessaria:
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 9장 2:3)
Vt concoctio autem omnibus uitiis occurrit, sic rursus aliis frigus, aliis calor;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 9장 3:1)
Calor concoctionem prohibet, somnum aufert, sudorem digerit, obnoxium morbis pestilentibus corpus efficit.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 9장 6:4)
Propriae etiam dentientium gingiuarum exulcerationes, febriculae, interdum neruorum distentiones, alui deiectiones;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 1장 18:2)
Corpus quoque, quod aequaliter molle et calidum est, quodque aequaliter totum insudat, et cuius febricula eo sudore finitur, securitatem pollicetur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 3장 2:2)
Vbi pluribus diebus non descendit aluus, docet aut subitam deiectionem aut febriculam instare.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 7장 4:2)
Cui sanguine fauces et interdiu et noctu replentur, sic ut neque capitis dolores neque praecordiorum neque tussis neque uomitus neque febricula praecesserit, huius aut in naribus aut in faucibus ulcus reperietur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 7장 10:1)
Si mulieri inguen et febricula orta est, neque causa apparet, ulcus in uulua est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 7장 10:2)
nam et tussis minuitur, et sitis atque febricula desinunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 7:2)
neque enim semper concoctionem res expectat.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 10장 9:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION