라틴어 문장 검색

Quod si caruncula increscere coeperit et febricula aut soluta erit aut brevior et cupiditas cibi reverterit, satisque somni accedet, in eodem medicamento erit perseverandum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 4장45)
item fumus et quicquid excitat sternumentum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 4장90)
Si tota fracta non est, nec sanguis expuitur nec febricula sequitur, nec quicquam suppurat, nisi admodum raro, nec dolor magnus est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 9장4)
Per omne autem tempus curationis vitandus clamor, strictior quoque . . ., tumultus, ira, motus vehementior corporis, fumus, pulvis, et quicquid vel tussim vel sternumentum movet;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 9장8)
Propriae etiam dentientium gingiuarum exulcerationes, febriculae, interdum neruorum distentiones, alui deiectiones;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 1장 18:2)
Corpus quoque, quod aequaliter molle et calidum est, quodque aequaliter totum insudat, et cuius febricula eo sudore finitur, securitatem pollicetur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 3장 2:2)
Sternumentum etiam inter bona indicia est, et cupiditas cibi uel a primo seruata, uel etiam post fastidium orta.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 3장 3:1)
Ante febres, si caput graue est, aut ex somno oculi caligant, aut frequentia sternumenta sunt, circa caput aliquis pituitae impetus timeri potest.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 7장 2:1)
Vbi pluribus diebus non descendit aluus, docet aut subitam deiectionem aut febriculam instare.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 7장 4:2)
Cui sanguine fauces et interdiu et noctu replentur, sic ut neque capitis dolores neque praecordiorum neque tussis neque uomitus neque febricula praecesserit, huius aut in naribus aut in faucibus ulcus reperietur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 7장 10:1)
Si mulieri inguen et febricula orta est, neque causa apparet, ulcus in uulua est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 7장 10:2)
nam et tussis minuitur, et sitis atque febricula desinunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 7:2)
Singultus sternumento finitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 15:4)
Quae locis laborat aut difficulter partum edit, sternumento leuatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 16:4)
Si capitis ac frontis dolores ex uento uel frigore aut aestu sunt, grauedine et sternumentis finiuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 18:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION