라틴어 문장 검색

Faedus, itaque, die septimo Sextilis, anno Christi millesimo septingentesimo et nonagesimo, ista cum gente Indorum, Eboraci Novi, ictum fuit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM SEXTUM.28)
Tandem, autem, Christi anno millesimo septingentesimo nonagesimo quarto, Wayne, dux Americanus, eis calamitatem insignem intulit, et, paulo post, pax hos inter Indos civitatesque faederatas Americanas facta est.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM SEXTUM.35)
Christi anno millesimo septingentesimo nonagesimo tertio, Galli quatuor Philadelphia profecti, qui bellum Hispaniae a civitatum foederatarum partibus nonnullis inferrent, legato Gallico missi sunt.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM SEPTIMUM.10)
Ad Christi usque annum millesimum septingentesimum nonagesimum tertium, nationes ambae in pace degebant;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODEVICESIMUM.87)
Die Aprilis octavo, Christi anno millesimo septingentesimo nonagesimo tertio, ad oras Americanas appulit legatus iste.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODEVICESIMUM.91)
DIE Decembris decimo tertio, Christi anno millesimo septingentesimo nonagesimo nono, Washingtonii cervix et capilli pluvia tenui conspergebantur, dum, rebus rusticis quibusdam intentus, agrorum cultum in majus promoveri voluit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.5)
Sequitur Iulius qui, cum secundum Romuli ordinationem Martio anni tenente principium Quintilis a numero vocaretur, nihilominus tamen etiam post praepositos a Numa Ianuarium ac Februarium retinuit nomen, cum non videretur iam quintus esse, sed septimus:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 34:1)
Paulo post Numa in honorem inparis numeri, secretum hoc et ante Pythagoram parturiente natura, unum adiecit diem quem Ianuario dedit, ut tam in anno quam in mensibus singulis praeter unum Februarium inpar numerus servaretur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIII. 5:1)
sed solus Februarius viginti et octo retinuit dies, quasi inferis et deminutio et par numerus conveniret.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIII. 7:4)
Omni autem intercalationi mensis Februarius deputatus est, quoniam is ultimus anni erat:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIII. 14:1)
Nam illi confecto ultimo mense, Romani non confecto Februario sed post vicesimum et tertium diem eius intercalabant, Terminalibus scilicet iam peractis:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIII. 15:2)
deinde reliquos Februarii mensis dies, qui erant quinque, post intercalationem subiungebant:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIII. 15:3)
credo vetere religionis suae more, ut Februarium omni modo Martius consequeretur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIII. 15:4)
et, ne quadrans esset, statuit ut quarto quoque anno sacerdotes, qui curabant mensibus ac diebus, unum intercalarent diem, eo scilicet mense ac loco quo etiam apud veteres mensis intercalabatur, id est ante quinque ultimos Februarii mensis dies, idque bissextum censuit nominandum.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIV. 6:2)
sed neque mensi Februario addidit diem, ne deum inferum religio inmutaretur, et Martio Maio Quintili Octobri servavit pristinum statum, quod satis pleno erant numero, id est dierum singulorum tricenorumque.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIV. 7:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION