라틴어 문장 검색

Nec dubium quin gemmae cacumini proximae, quae sunt infecundae, in eo relinquantur, ex quibus pampini pullulant vel steriles vel certe minus feraces, quos rustici vocant racemarios.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 18장 4:4)
Plerique vitem validam et luxuriosam falso crediderunt feraciorem fieri, si multis palmitibus submissis oneretur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 36:1)
ea ratio vitem feraciorem faciet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 36:4)
Hanc arborem plerique existimant ultra milliarium centesimum a mari aut non vivere aut non esse feracem.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 8장 5:4)
tum ramos novellos proceros et nitidos, quos comprehensos manus possit circum-venire, hoc est manubrii crassitudine, feracissimis arboribus adimito, et quam recentissimas taleas recidito, ita ne corticem aut ullam aliam partem, quam qua serra praeciderit, laedas.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 9장 2:1)
sic firmiores arbores et feraciores sunt;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 10장 10:6)
Quae ut sit ferax, cum adoleverit, alte eam ablaqueato, et iuxta ipsam radicem truncum findito, et in fissuram cuneum tedae pineae adicito, et ibi relinquito:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 10장 17:2)
Amygdala, si parum ferax erit, forata arbore lapidem adicito, et ita librum arboris inolescere sinito.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 10장 20:6)
Ex qua arbore inserere voles, et surculos ad insitionem sumes, videto ut sit tenera et ferax nodisque crebris:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 11장 3:1)
At quidam contempti ab aspectu preiosissimorum seminum feraces sunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 36장 3:5)
maximeque laudantur, qui sunt feracissimi querneae glandis et iligneae, nec minus cerrea,tumet arbuti, ceterorumque pomorum silvestrium, quae diligentius persecuti sumus, cum de cohortalibus subus disputaremus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 1장 5:3)
Sive illa ferax est suberis, haud dubitanter utilissimas alvos 5 faciemus ex corticibus, quia nec hieme frigent,6 nec candent aestate;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 6장 1:2)
id aliis quoque nationibus arduum apud Germanos difficilius tolerabatur, quis ingentium beluarum feraces saltus, modica domi armenta sunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 72장3)
satis ferax, frugiferarum arborum impatiens, pecorum fecunda, sed plerumque improcera.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 5장 1:2)
Aegyptum in prouinciae formam redactam ut feraciorem habilioremque annonae urbicae redderet, fossas omnis, in quas Nilus exaestuat, oblimatas longa uetustate militari opere detersit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 18장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION