라틴어 문장 검색

quid si vidisset praetorem curribus altis extantem et medii sublimem pulvere circi in tunica Iovis et pictae Sarrana ferentem ex umeris aulaea togae magnaeque coronae tantum orbem, quanto cervix non sufficit ulla?
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X14)
Experiere hodie numquid pulcherrima dictu, Persice, non praestem vitae tibi moribus et re, si laudem siliquas occultus ganeo, pultes coram aliis dictem puero, sed in aure placentas, nam cum sis conviva mihi promissus, habebis Euandrum, venies Tirynthius aut minor illo hospes, et ipse tamen contingens sanguine caelum, alter aquis, alter flammis ad sidera missus, fercula nunc audi nullis ornata macellis.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XI24)
ergo omnia Florae et Cereris licet et Cybeles aulaea relinquas:
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV91)
Ille et regi suffecit et sibi, cum interim semesi in medio cibi et parentalia fercula regio simul Romanoque sanguine madebant.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 69:2)
tunc in ferculis Nilus, Arsinoe et ad simulacrum ignium ardens Pharos.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 88:4)
Sed vultisne diem sequentem, quem plerique omnes abaco et latrunculis conterunt, nos istis sobriis fabulis a primo lucis in coenae tempus, ipsam quoque coenam non obrutam poculis, non lascivientem ferculis, sed quaes­tionibus doctis pudicam et mutuis ex lecto rela­tionibus exigamus?
(Macrobii Saturnalia, Liber I, V. 11:2)
Vehitur enim simulachrum dei Heliopolitani ferculo, uti vehuntur in pompa ludorum Circensium deorum simulachra:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIII. 13:2)
Hic ubi modestus edendi modus cessare fecit castimoniam ferculorum et convivalis laetitia minusculis poculis oriebatur, Avienus ait:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, I. 1:1)
Eum quaestor C. Urbinus aliique cognita voluntate cum ad coenam invitaverunt, ultra Romanum ac mortalium etiam morem curabant exornatis aedibus per aulaea et insignia scenisque ad ostentationem histrionum fabricatis.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIII. 7:2)
Alter perlegitur, dum fercula prima morantur:
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, L3)
nam cenae fercula nostrae Malim convivis quam placuisse cocis.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LXXXI3)
Hoc lautum vocat, hoc putat venustum, Unum ponere ferculis tot assem.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XXXI8)
unde Iuvenalis quis fercula septem secreto cenavit avus?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6374)
ideo autem etiam in domibus tendebantur aulaea, ut imitatio tentoriorum fieret, sub quibus bellantes semper habitavere maiores:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6975)
unde Horatius interea suspensa gravis aulaea ruinas in patinam fecere, trahentia pulveris atri, quantum non Aquilo Campanis excitat oris.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6978)

SEARCH

MENU NAVIGATION