-
Post tres deinde dies ex praecepto imperatoris comes et totus exercitus brachium [0619A] maris trajecit, et ad columnam marmoream, quae in summitate arietem obtinet deauratum, non longe a brachio maris tentoriis fixis, per quatuordecim dies, qui sunt circa natalem B. Joannis Baptistae, illic moram fecit;
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 52:2)
-
Erat autem tertia feria Julii mensis, quando hae Christianorum copiae, Deo protegente, huc navigio angustiatis et obsessis ad opem collatae sunt.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 22:6)
-
Ab ipso vero die tertiae feriae dum sic in superbia et elatione suae multitudinis immobiles Sarraceni persisterent, et multis armorum terroribus Christianum populum vexarent, sexta feria appropinquante, rex Baldewinus in tubis et cornibus a Japhet egrediens, in manu robusta equitum et peditum virtutem illorum crudeli bello est aggressus, magnis hinc et hinc clamoribus intonantes.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 24:1)
-
Abhinc diebus septem vix evolutis, sexaginta Arabes, viri militares, nomen pariter gloriae et victoriae aliquo insigni facto sibi acquirere volentes, moverunt iter versus civitatem Caesaream in die natali apostoli et evangelistae Matthaei, si forte illis occurrerent aliqui incauti ex Christianis.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 62:1)
-
Post haec rex et universi fideles ad id belli negotium adunati, et communione Dominici corporis et sanguinis muniti, ad [0652C] sex millia in sexta feria urbem Japhet egressi sunt, Lithardo Cameracensi, quia prudens et fidelis erat, cum viris trecentis contra virtutem navalem in ipsa civitate relicto.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 98:3)
-
Dehinc post mortem Hugonis rex Baldewinus a Tabaria et terra Suet eodem anno, celebrato ibidem Natali Domini, Ptolemaidem reversus est anno regni sui octavo ut quiesceret a labore itineris.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 48:1)
-
Nam, datis dextris, et civibus cum pace egressis, capta et patefacta est civitas, sexta feria, quae est ante Sabbatum sanctae Pentecostes.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 34:5)
-
Rex Baldewinus post haec in manu et custodia suorum civitate constituta, Jerusalem ascendit in gloria et victoria ipso natali S. Thomae apostoli;
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 70:1)
-
ibique Natali Domini gloriose et catholice celebrato, exaltatum est in victoria nomen ejus per universas [0691A] urbes gentilium;
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 70:2)
-
Sic Tankradus ingeniis suis muro et turribus applicitis, et in tutamine valli suis constitutis diebus multis, ruinam praesidio intulit, dum quodam die Dominico post Natalem Domini, magistra arx crebro ictu lapidum quassata corruit;
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 88:1)
-
Et statim a Ptolemaide tam novis peregrinis quam caeteris ascitis, trans Jordanem castra figi statuit, ipso natali apostolorum [0701D] Petri et Pauli, eo videlicet in loco, quo hactenus Turcorum per prata amoena et voluptuosa ponebantur tentoria.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 22:2)
-
Inde castra moventes, die quadam feriae quintae ante mediam Quadragesimam mense Martio applicuerunt in terminos cujusdam civitatis, quae vocatur Pharamia, muris, portis et moenibus munitissima.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 50:6)
-
Sexta vero feria, quae proxima erat dies, ordinatis [0710A] aciebus et signis tantilli exercitus, loricis et galeis induti, aggredientes ipsam civitatem vacuam defensoribus, portas ejus patentes ingressi sunt in virtute et assultu et clamore magno:
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 50:8)
-
Rex et sui curriculo novem dierum, itinere et inaestimabili calore torridae plagae corpora fessa et gravata recreantes, cibis et potibus [0710B] abundanter repertis, sexta feria Sabbato et ipsa Dominica quieverunt, juxta voluntatem suam omnia facientes.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 50:12)
-
Et hoc disposito, feria tertia vehementius infirmitate usque ad interitum coepit torqueri in oculis suorum primatum et fidelium.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 54:18)