라틴어 문장 검색

"Nec tamen illa genuini vigoris oblita retorquet imi petum et incendio feritatis ardescens dente compulsa quem primum insiliat cunctabunda rimatur."
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:29)
Magistratus interim metu periculi proprii, ne de parvis indignationis elementis ad exitium disciplinae civitatisque seditio procederet, partim decuriones deprecari, partim populares compescere, ut rite et more maiorum iudicio reddito et utrimquesecus allegationibus examinatis, civiliter sententia promeretur, nec ad instar barbaricae feritatis vel tyrannicae impotentiae damnaretur aliquis inauditus, et in pace placida tam dirum saeculo proderetur exemplum.
(아풀레이우스, 변신, 10권 6:4)
Sic autem dies, dii a veteribus declinatum est, ut fames fami, pernicies pernicii, progenies progenii, luxuries luxurii, acies acii.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XIV 10:1)
Neque sibi Perkinus ipse defuit, aut maiestate et comitate quadam regia, aut promptis et appositis responsis, aut se benignum et gratiosum praebendo favorem eius ambientibus, aut indignatione et vilipendio quodam modesto versus eos qui de feritate rerum suarum subdubitare videbantur, sed in omnibus mirabiliter se gessit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 5:18)
quorum civitas propter Germaniae vicinitatem cotidianis exercitata bellis cultu et feritate non multum a Germanis differebat neque imperata umquam nisi exercitu coacta faciebat.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 26장2)
non ego luxuriem regum moremque secutus quaesivi vultum tabulis ut nuntia formae lena per innumeros iret pictura penates, nec variis dubium thalamis lecturus amorem ardua commisi falsae conubia cerae.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:13)
seu Parthica ferro luxuries vetuit nasci lanuginis umbram servatoque diu puerili flore coegit arte retardatam Veneri servire iuventam.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:209)
viso tum forte redibat Eutropio vacuus donis, feritasque dolore creverat et, teneris etiam quae crimina suadet ingeniis, Scythicum pectus flammabat egestas.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:114)
Byzantia robur fregit luxuries Ancyranique triumphi.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:239)
ut vino calefacta Venus, tum saevior ardet luxuries, mixtis redolent unguenta coronis:
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:115)
mucrone cruento se iactent alii, studeant feritate timeri addictoque hominum cumulent aeraria censu.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:121)
neu tibi regificis tentoria larga redundent deliciis, neve imbelles ad signa ministros luxuries armata trahat.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:192)
prorogat aeternam feritas tibi Punica famam, Regule;
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:253)
ibi quaerit inanes luxuries nocitura cibos;
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:93)
talem quippe virum natis adiunxit et aulae, cui neque luxuries bello nec blanda periclis otia nec lucis fructus pretiosior umquam laude fuit.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:52)

SEARCH

MENU NAVIGATION