-
Quoniam, inquit Socrates, cum illam domi talem perpetior, insuesco et exerceor, ut ceterorum quoque foris petulantiam et iniuriam facilius feram.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XVII 4:1)
-
Unde post a tribunis plebis exemptus est, cum in his quas supra dixi fabulis delicta sua et petulantias dictorum quibus multos ante laeserat diluisset.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, III 16:2)
-
Atque evenit ita, Quirites, uti in hac contumelia quae mihi per huiusce petulantiam factum itur, rei quoque publicae medius fidius miserear, Quirites.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XIV 4:2)
-
Itaque vidistis philosophum, ratione decreti sui nixum, cum petulantia morbi dolorisque exultantia conluctantem, nihil cedentem, nihil confitentem, neque ut plerique dolentes solent, eiulantem atque lamentantem ac miserum sese et infelicem appellantem, sed acres tantum anhelitus et robustos gemitus edentem, signa atque indicia non victi nec obpressi a dolore, sed vincere eum atque obprimere enitentis.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, V 10:1)
-
Nam sicut illi ad certandum vocati proiectis alte brachiis consistunt caputque et os suum manibus oppositis quasi vallo praemuniunt, membraque eorum omnia, priusquam pugna mota est, aut ad vitandos ictus cauta sunt aut ad faciendos parata - ita animus atque mens viri prudentis, adversus vim et petulantias iniuriarum omni in loco atque in tempore prospiciens, esse debet erecta, ardua, saepta solide, expedita in sollicitis, numquam conivens, nusquam aciem suam flectens, consilia cogitationesque contra fortunae verbera contraque insidias iniquorum, quasi brachia et manus, protendens, ne qua in re adversa et repentina incursio inparatis inprotectisque nobis oboriatur.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXVIII 5:1)
-
atque uti quaedam animalium parva et vilia ad imitandum sunt quas res cumque audierint viderintve petulantia, proinde nos ea quae in Platonis oratione demiramur non aemulari quidem, sed lineas umbrasque facere ausi sumus.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XX 9:1)
-
Neque sibi Perkinus ipse defuit, aut maiestate et comitate quadam regia, aut promptis et appositis responsis, aut se benignum et gratiosum praebendo favorem eius ambientibus, aut indignatione et vilipendio quodam modesto versus eos qui de feritate rerum suarum subdubitare videbantur, sed in omnibus mirabiliter se gessit.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 5:18)
-
Avienus tribunus militum X legionis navem [ex] commeatu familia sua atque iumentis occupavisset neque militem unum ab Sicilia sustulisset, postero die de suggestu convocatis omnium legionum tribunis centurionibusque 'Maxime vellem' inquit 'homines suae petulantiae nimiaeque libertatis aliquando finem fecissent meaeque lenitatis modestiae patientiaeque rationem habuissent.
- (카이사르, 아프리카 전기 54:2)
-
quorum civitas propter Germaniae vicinitatem cotidianis exercitata bellis cultu et feritate non multum a Germanis differebat neque imperata umquam nisi exercitu coacta faciebat.
- (카이사르, 갈리아 전기, 8권, 26장2)
-
viso tum forte redibat Eutropio vacuus donis, feritasque dolore creverat et, teneris etiam quae crimina suadet ingeniis, Scythicum pectus flammabat egestas.
- (클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:114)
-
mucrone cruento se iactent alii, studeant feritate timeri addictoque hominum cumulent aeraria censu.
- (클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:121)
-
prorogat aeternam feritas tibi Punica famam, Regule;
- (클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:253)
-
nec et terrisonus stridor venientis Alani nec vaga Chunorum feritas, non falce Gelonus, non arcu pepulere Getae, non Sarmata conto.
- (클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:60)
-
Nam ubi asina et onagro natus admittitur equae, per gradus infracta feritate quicquid ex eo provenit, paternam formam et modestiam, fortitudinem celeritatemque avitam refert.
- (콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 37장 4:3)
-
Hoc modo Columella dicebat, qualemcunque speciem, quae fuerit in bestiis, per nepotum gradus mitigata feritate reddi.
- (콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 2장 5:3)