라틴어 문장 검색

Nec paludem quidem vicinam esse oportet aedificiis nec iunctam militarem viam, quod illa caloribus noxium virus eructat et infestis aculeis armata gignit animalia, quae in nos densissimis examinibus involant, tum etiam nantium serpentiumque pestes hiberna destitutas uligine, caeno et fermentata colluvie venenatas emittit, ex quibus saepe contrahuntur caeci morbi, quorum causas ne medici quidem perspicere queunt;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 5장 6:2)
Neque, enim aliud est colere quam resolvere et fermentare terram;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 4:4)
Maxime tamen 6 columbinum probamus, quod modice sparsum terram fermentare comperimus;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 14장 1:4)
"Istud quidem contingere potest etiam, si ager bipalio moveatur et deprimatur scrobis in regesto, quod est fermentatum plus dupondio semisse;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 1장 3:1)
Quam cum in tres pedes pastinaveris, et alta fossa circumdederis, ne aditus 3 pecori detur,4 fermentari sinito;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 9장 1:3)
Saepe etiam languor et nausea discutitur, si integrum gallinaceum crudum ovum ieiuni faucibus inseras, ae postero die spicas ulpici vel alii eum vino conteras, et in naribus infundas:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 4장 2:1)
Nos enim censemus instituere vectigal industrii patrisfamilias, non rixosarum avium lanistae, cuius plerumque totum patrimonium, pignus aleae, victor gallinaceus pyctes abstulit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 2장 5:3)
Gallinaceos mares nisi salacissimos habere non expedit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 2장 9:1)
Diebus quibus animantur ova, et in speciem volucrum conformantur, ter septenis opus est gallinaceo generi.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 5장 10:1)
Masculus pavo gallinaceam salacitatem habet, atque ideo quinque feminas desiderat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 11장 5:3)
eaeque novem diebus a primo lunae incremento, novenis ovis incubent, sintque ex his quinque pavonina, cetera gallinacei generis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 11장 11:4)
Decimo deinceps die omnia gallinacea sub-trahantur, et totidem recentia eiusdem generis supponantur, ut trigesima luna, quae est fere nova, cum pavoninis excludantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 11장 12:1)
Cum deinde fecerit pullos, ad aliam nutricem gallinacei debebunt transferri, et subinde qui nati fuerint pavonini ad unam congregari, donec quinque et viginti capitum grex efficiatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 11장 13:3)
Sed cum erunt editi pulli, similiter ut gallinacei primo die non moveantur:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 11장 14:1)
Vitia quae gallinaceo generi nocere solent, eadem has aves infestant:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 11장 16:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION