라틴어 문장 검색

Illum ego iure despiciam, qui scit quanto sublimior Atlans omnibus in Libya sit montibus, hic tamen idem ignoret quantum ferrata distet ab arca sacculus.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XI11)
et merito, quoniam plaustris concussa tremescunt tecta viam propter non magno pondere tota, nec minus exultant, si quidvis cumque viai ferratos utrimque rotarum succutit orbes.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 18:7)
Nondum cristati rupere silentia galli:
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LXVIII2)
iam vendit pueris ientacula pistor Cristataeque sonant undique lucis aves.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CCXXIII Adipata2)
cristatus achilles secundum Homerum, qui dicit in Achillis cristis terribile quiddam fuisse.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4687)
'cristatus' autem participium est derivatum a genere feminino.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4688)
arma subdistingue, ut sit quasi interrogantis, et responsio 'dabunt ipsi'. comantem aut cristatam, quia de caudis animalium habebant cristas, ut cristaque hirsutus equina:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 3911)
nam ille ait belli ferratos postes portasque refregit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 6222)
ferrata calce 'calce' genere feminino.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 7141)
'prima' autem 'ora' pro 'summa'. ferratis capistris id est duris.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 3983)
nocte deae Nocti cristatus caeditur ales, quod tepidum vigili provocet ore diem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권254)
at illa lubrica permulcet cristati colla draconis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 58:4)
Hac iudice Minos, seu caput abdiderat cristata casside pennis, in galea formosus erat;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 6:7)
Non vigil ales ibi cristati cantibus oris evocat auroram, nec voce silentia rumpunt sollicitive canes canibusve sagacior anser.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 68:4)
nec plura moratus in iuvenem torsit iaculum, ferrataque collo fraxinus, ut casu iacuit resupinus, adacta est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 35:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION