라틴어 문장 검색

Vitem fertilitas commendat et sapor vini, velocitas cervum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 8:2)
Hoc quoque opus ait esse sapientium, tamquam non nunc quoque plurima cultores agrorum nova inveniant, per quae fertilitas augeatur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 21:2)
Beneficium est donata possessio, cuius fertilitas laxare possit annonam, beneficium est unus in fame panis ;
(세네카, 행복론, Liber III 36:2)
Quod ubi domi nuntiatum est, simul et insulae fertilitas, ac segnitia Brettonum;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XV.6)
An aequum esse dediticios suos illa fertilitate atque amoenitate perfrui, se militando fessos in pestilenti atque arido circa urbem solo luctari aut in urbe insidentem labem crescentis in dies fenoris pati?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 437:1)
nam propter agrum, quem omni fertilitate terrae satis constabat primum in Italia esse, urbs servata est, ut esset aliqua aratorum sedes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 227:3)
occupato rege apparatu ludorum et per dies festos licentius quam inter belli tempora remittente animum P. Sulpicius ab Naupacto profectus classem appulit inter Sicyonem et Corinthum, agrumque nobilissimae fertilitatis effuse vastavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 467:1)
Scipio haud procul Naraggara urbe, cum ad cetera loco opportune tum quod aquatio intra teli coniectum erat, consedit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 379:1)
Hannibal tumulum a quattuor milibus inde, tutum commodumque alioqui, nisi quod longinquae aquationis erat, cepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 380:1)
castris quoque quem locum caperet, quantum munimento amplecteretur loci, qua opportuna aquatio, qua pabuli lignorumque copia esset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 319:1)
eo Claudius duabus legionibus novis adductis, vetere exercitu cum suis ducibus dimisso, ipse oppidum circumsedit et vineis oppugnare intendit, amnemque praeterfluentem moenia, qui et impedimento oppugnantibus erat et aquationem Histris praebebat, multorum dierum opere exceptum novo alveo avertit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 123:1)
at hercule aciem quidem inconditam inordinatamque habuissemus, sed castra munita, provisam aquationem, tutum ad iter praesidiis impositis, explorata circa omnia;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 497:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION