라틴어 문장 검색

Evenit ut comes Suffolciae, filius Elizabethae (sororis natu maioris Edwardi Quarti ex Ioanne duce Suffolciae secundo eius marito) et frater Ioannis comitis Lincolniae, qui apud praelium de Stoke occubuerat, vir iracundus et cholericus, hominem in irae fervore occideret, cuius criminis rex ei gratiam fecit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 7:2)
At stellae fixae majores, quando sol eas subit aut iis approximatur, existimantur fervores solis augere et intendere;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 74:3)
Fulmina tamen et coruscationes et tonitrua raro eveniunt hyeme, sed sub tempus magnorum fervorum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 88:4)
quemadmodum etiam videntur magni illi fervores et inflammationes, quae inveniuntur in locis subterraneis, esse rejectiones naturae calidae ab interioribus terrae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 458:8)
Unde etiam observatum est amorem et invidiam maciem hominibus inducere, id quod alii affectus non faciunt, quoniam non continui sunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IX. DE INVIDIA 17:5)
Sed quia, seu dixi, macies grauis inminet ipsi, Hostis in aduentus occurrere sic macilentus Mente nequit prompta, nec quemquam laedere contra.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXVI. De cane et lupo 27:3)
Et tulerunt Ionam et miserunt in mare; et stetit mare a fervore suo.
(불가타 성경, 요나서, 1장15)
Experiare igitur licet, quantum nobis in hoc studio longis tractus otiis labor adiecerit, an rerum subtilium fugas exercitatae mentis velocitas conprehendat, utrum ieiunae macies orationis ad ea, quae sunt caligantibus inpedita sententiis expedienda sufficiat.
(보이티우스, De Arithmetica, Prefationes, Praefatio Boetii 3:1)
Feruor pectoris ureret
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXIV 15:1)
Sed postquam non modo hordeum pabulumque omnibus locis herbaeque desectae, sed etiam frons ex arboribus deficiebat, corruptis equis macie conandum sibi aliquid Pompeius de eruptione existimavit.
(카이사르, 내란기, 3권 58:5)
Stomachum autem infirmum indicant pallor, macies, praecordiorum dolor, nausea, et nolentium vomitus, ieiuno dolor capitis;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 8장6)
post magnos fervores corporis nervorum rigor aut distentio;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장79)
Deinde aliae fervorem ingentem habent, aliae tolerabilem:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 3장19)
si spiritus ex naribus cum fervore prorumpit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 6장26)
Una est, qua corpus non alitur, et naturaliter semper aliquis decedentibus, nullius vero in eorum locum subeuntibus, summa macies oritur, et nisi occurritur, tollit:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 22장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION