라틴어 문장 검색

Verum adolescens iste (de quo nunc loqui occoepimus) tam versutus erat et veluti mercurialis ut similem vix fere reperias, isque qui, si forte in scena partibus suis excidisset, eas acumine proprio prompte supplere possit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 1:4)
9. "Domini mei, rex noster aegre admodum fert quod, cum Anglia et ducatus vester Burgundiae habiti sunt tamdiu instar mariti et uxoris, iam regio ista vestra veluti scena facta sit super quam vilis praestigiator partes regis Angliae ageret, non solum ad celsitudinis suae molestiam et dedecus, verum etiam in contumeliam et opporobrium quotquot sunt regum et principum.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 9:1)
Itaque nunc, velut sub finem ludi, complures simul in scaena astantes spectare erat.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 10:4)
Verum sub primum hunc Perkini in scenam conscensum in persona sua nova, sycophantae scilicet et praestigiatoris, deposita persona sua priore quae erat principis, facile quivis existimare poterit quantae irrisioni et ludibrio expositus fuerit, non solum aulicorum verum etiam vulgi, qui circa eum ubique convolabant.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 14:4)
ut narrationes fictae ad scenam narrationibus ex historia veris concinniores sint et elegantiores, et quales quis magis vellet.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 129:9)
Ad quem finem prudentiores ex honoratis semper in scenam introducunt aliquem in quem invidiam, in se alias incursuram, derivent, quandoque in ministros et servos, quandoque in collegas et socios, aut in alios quosdam eam reiicientes.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IX. DE INVIDIA 13:4)
Amori plus debet scena quam vita.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, X. DE AMORE 1:2)
Etenim in scena amor semper comoediae praebet argumentum, quandoque etiam et tragoediae.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, X. DE AMORE 1:3)
Amicus si desit, satius est ei scenam derelinquere.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 8:21)
Quid facietis in die sollemni, in die festivitatis Domini?
(불가타 성경, 호세아서, 9장5)
" Odi, proieci festivitates vestras et non delector coetibus vestris.
(불가타 성경, 아모스서, 5장21)
et convertam festivitates vestras in luctum et omnia cantica vestra in planctum; et inducam super omnes lumbos saccum et super omne caput calvitium; et ponam eam quasi luctum unigeniti et novissima eius quasi diem amarum.
(불가타 성경, 아모스서, 8장10)
Ecce super montes pedes evan gelizantis et annuntiantis pacem. Celebra, Iuda, festivitates tuas et redde vota tua, quia non adiciet ultra ut pertranseat in te Belial: totus interiit.
(불가타 성경, 나훔서, 2장1)
Et omnes, qui reliqui fuerint de universis gentibus, quae venerunt contra Ierusalem, ascendent ab anno in annum, ut adorent Regem, Dominum exercituum, et celebrent festivitatem Tabernaculorum.
(불가타 성경, 즈카르야서, 14장16)
Quod et si familia Aegypti non ascenderit et non venerit, super eos erit plaga, qua percutit Dominus gentes, quae non ascenderint ad celebrandam festivitatem Tabernaculorum.
(불가타 성경, 즈카르야서, 14장18)

SEARCH

MENU NAVIGATION