라틴어 문장 검색

quod in omnibus fere precationibus nuncupabitis verbis 'ut ea res mihi collegaeque meo bene et feliciter eveniat,' id ita ut vere, ut ex animo velitis evenire, efficiatisque ut quod deos precati eritis,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 549:2)
cum bellum Macedonicum in expectatione esset, priusquam id susciperetur, prodigia expiari pacemque deum peti precationibus, qui editi ex fatalibus libris essent, placuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 17:1)
consules, quo die magistratum inierunt, ex senatus consulto cum circa omnia fana, in quibus lectisternium maiorem partem anni esse solet, maioribus hostiis immolassent, inde preces suas acceptas ab diis immortalibus ominati, senatui rite sacrificatum precationemque de bello factam renuntiarunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 320:1)
devotus inde eadem precatione eodemque habitu quo pater P. Decius ad Veserim bello Latino se iusserat devoveri, cum secundum sollemnes precationes adiecisset prae se agere sese formidinem ac fugam caedemque ac cruorem,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 402:1)
precatio autem maxima est, cum plures deos, quam in ceteris partibus auguriorum, precantur, eventusque rei bonae poscitur, ut in melius iuvent, quod his versibus ostenditur 'esto nunc Sol testis et haec mihi Terra precanti'. ceterum, quod in precatione dici solet, ut melius iuvent, melius fortunent, subiecit his versibus si nostrum adnuerit nobis victoria Martem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 17612)

SEARCH

MENU NAVIGATION