라틴어 문장 검색

Febricitanti bovi convenit abstineri cibo uno die, postero deinde exiguum sanguinem ieiuno sub cauda emitti, atque interposita hora modicae magnitudinis coctos brassicae coliculos triginta ex oleo et garo1 salivati more demitti, eamque escam per quinque dies ieiuno dari.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 9장 1:1)
Signa febricitantis manantes lacrimae, gravatum caput, oculi compressi, fluidum salivis os, longior et cum quodam impedimento tractus spiritus, interdum et cum gemitu.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 9장 2:2)
Subicit deinde aeque prudenter, febricitantibus ovibus de talo vel inter duas ungulas sanguinem emitti oportere:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 5장 10:5)
Agnis quoque succurrendum est vel febricitantibus, vel aegritudine alia affectis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 5장 20:1)
Itaque separatim mulgendac sunt oves, et caelestis aqua pari mensura laeti miscenda est, atque ea potio febricitantibus danda.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 5장 20:3)
itemque fetentibus acrimoniis alii vel ceparum ceterarumque rerum similium.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 14장 3:2)
nec mirum, cum etiam morum habituumque deformitate pre cunctis videantur fetere.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 86:3)
Disposui nasum secare fetentem:
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam De Onaso 2:2)
Hesterno fetere mero qui credit Acerram, Fallitur:
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XXVIII1)
Fetere multo Myrtale solet vino, Sed fallat ut nos, folia devorat lauri Merumque cauta fronde, non aqua miscet.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, IV1)
Febricitantem basiabit et flentem, Dabit oscitanti basium natantique, Dabit et cacanti.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XCVIII9)
Certe ego notavi super me positum cocum, qui de porco anserem fecerat, muria condimentisque fetentem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 70:22)
"sordet, tumescit, liquitur, foetet, dolet, inflatur ira, solvitur libidine, plerumque felle tincta livores trahit."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1198)
Quid, si sanum voces leviter febricitantem ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 4:6)
sed non, si febricitavero.
(세네카, 행복론, Liber IV 186:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION