라틴어 문장 검색

Ipsi autem plagae iniciendae duae fibulae sunt, et insuper medicamentum, quo glutinetur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 19장 5:4)
si dolor est, tertia die resoluendum, et ubi fibulae sunt, eae incidendae;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 19장 9:5)
Tum fibulae oris sic iniciendae, ut simul eas quoque uenas conprehendant.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 22장 3:2)
Itaque etiam satis est duas fibulas esse.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 22장 4:3)
Soluendi fibulas tempus inflammatione finita et purgato uulnere est, ut una simul et oras et uenas cicatrix deuinciat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 22장 4:5)
si glans ab is libera est, is locus idoneus fibulae est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 25장 5:6)
Vbi eae confirmatae sunt, exempto filo fibula additur;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 25장 5:8)
Ex quibus si qua erunt arida, per scriptorium calamum inspirabuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 27장 3:3)
Ac si ne tum quidem rima manifesta est, inducendum super os atramentum scriptorium est, deinde scalpro id deradendum:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 6:2)
imponendae vero fibulae sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 40:2)
Ex his autem colligi potest, id quoque quod alia parte dependens, alia inhaerebit, si alienatum adhuc non est, suturam, an fibulam postulet.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 40:5)
Comprehendi vero sutura, vel fibula, non cutem tantum, sed aliquid etiam ex carne, ubi suberit haec, oportebit;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 41:4)
Fere tamen fibulae latius vulnus esse patiuntur:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 42:7)
sed eadem medicamenta arida in calamum scriptorium conjicienda sunt, isque ori fistulae aptandus, inspirandumque, ut ea medicamenta intus compellantur:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 54:3)
Id autem, quod subinde raditur, illini atramento scriptorio satis est.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, IV De Areis. 3:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION