라틴어 문장 검색

Bene et beati spiritus illi sive superna eorum mansio firmamento comparatur, qui caeteris per superbiam cernentibus, hoc in suae fidelitatis et humilitatis remunerationem acceperunt, ut sic in contemplatione divinae majestatis firmarentur, ut ulterius omnino labi non queant.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 46:5)
exercetur patientia, cum tentatur gladiis;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 15:17)
Cumque tam conspicuis in Christo et ecclesia emineret bonorum actuum ornamentis, eius patientiam, sicut et sancti Iob, aggressus est experiri inimicus humani generis, qui eo bonis iustius invidet quo appetitu bonae voluntatis caret.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 6:7)
Nam ut videtur, si viventium omnium fidelitates in unius possent congregari persona, nequaquam tanta esset quanta est fides quae me vobis servire suadet, nihilque tam meo cordi immutabile perseverat quam gloriae vestrae serviendi propositum;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, E. 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 3:6)
qui iracundiam patientia comprimant, levitatem servata gravitate cohibeant, suspiciones dilectionis contemplatione propellant.
(DE AMICITIA, CAPUT XV. Qui idonei. Amicitia dissuenda, non rumpenda. 1:10)
sed hoc non illius, sed tuae patientiae imputamus.
(DE AMICITIA, CAPUT XV. Qui idonei. Amicitia dissuenda, non rumpenda. 1:27)
fides, intentio, discretio, patientia.
(DE AMICITIA, CAPUT XVIII. In amico probanda quatuor. 1:3)
Patientia vero, ne correptus doleat, ne corripientem contemnat vel odiat, ut eum pro amico quaelibet adversa sustinere non pigeat.
(DE AMICITIA, CAPUT XVIII. In amico probanda quatuor. 1:7)
Sic et multae causae deesse non poterunt, quibus illius quem cupis esse amicum probetur patientia, cum necesse sit arguere eum quem diligis;
(DE AMICITIA, CAPUT XXII. Patientia. 1:1)
quae omnia pertinent ad fidelitatem.
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 1:11)
Ita et mihi eius libertas, et mea sibi probata patientia est.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 2:5)
Iam exinde probetur fides eius, probetur honestas, probetur patientia.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 2:43)
Auctoritatem consule theologicae facultatis, cujus fidelitati potius quam mearum rationum firmitati, dare debes assensum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:98)
Ut supra praelibando docui, terrestrium animalium materiandae propagini Venerem destinavi, ut varias materias in rebus materiandis excudendo substerneret, ego vero in naturarum purificatione multiplici, ut operibus manum supremae expolitionis apponerem, et ut instrumentorum fidelitas pravae operationis fermentum excluderet, ei duos legitimos malleos efformavi, quibus et Parcarum caveret insidias, resque multimodas essentiae praesentaret.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:9)
In vestibus, pictura suarum litterarum fidelitate docebat, quae in hominum verbis debeat esse circumcisio, quae in factis circumspectio, quae in habitu mediocritas, quae in gestu severitas, quae in cibis refrenatio oris, quae in potu castigatio gutturis.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 74:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION