라틴어 문장 검색

Nam qui uallo eius ac munimine continetur, nullus metus est ne exsul esse mereatur;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, X 1:7)
Ventoso quoque et tumultuoso statu caeli fidenter easdem tenaces ac duri acini committet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 1장 7:3)
hoc effusos munimen ad imbres, Hoc ubi hiulca siti findit canis aestifer arva.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 15장 4:6)
Flavianarum partium duces omissa prioris fortunae defensione pro Vespasiano magnifice, pro causa fidenter, de exercitu securi, in Vitellium ut inimici praesumpsere, facta tribunis centurionibusque retinendi quae Vitellius indulsisset spe;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 9장11)
ac subinde redintegrata dissensione ciuili, eidem Antonio legatus, delatam sibi summam imperii ab iis, quos Cleopatrae pudebat, neque suscipere neque recusare fidenter propter subitam ualitudinem ausus, transiit ad Augustum et in diebus paucis obiit, nonnulla et ipse infamia aspersus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 3장 2:2)
Cum pressus ab hoste Clauditur externis miles Romanus in oris, Effugit exiguo nocturne pericula vallo, Et subitus rapti munimine cespitis agger Praebet securos intra tentoria somnos:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 5:63)
haec patiens longo munimine cingi Visa duci rapes, tutisque aptissima castris.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 4:45)
non hasta viris, non letifer arcus, Telum flamma fuit, rapiensque incendia ventus Per Romana tulit celeri munimina cursu.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 5:53)
Sed munimen habet, nullo quassabile ferro, Naturam sedemque loci.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 1:7)
Transierat primi Caesar munimina valli, Cum super e totis emisit collibus agmen, Effuditque acies obseptum Magnus in hostem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 3:16)
torrentia flumina ripas quae aucta riparum munimina spernunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEPTIMA., commline 523)
effusos munimen ad i. contra nimias pluvias.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 3521)
At ille non pertimuit saneque fidenter:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 28:5)
Tum Velleius fidenter sane, ut solent isti, nihil tam verens quam ne dubitare aliqua de re videretur, tamquam modo ex deorum concilio et ex Epicuri intermundiis descendisset, Audite inquit "non futtilis commenticiasque sententias, non opificem aedificatoremque mundi Platonis de Timaeo deum, nec anum fatidicam Stoicorum Pronoeam, quam Latine licet Providentiam dicere, neque vero mundum ipsum animo et sensibus praeditum rutundum ardentem volubilem deum, portenta et miracula non disserentium philosophorum sed somniantium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 18:1)
Tum ille fidenter homo peritissimus confirmare ita se rem habere, ut respondisset, nec dubium esse posse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 240:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION