라틴어 문장 검색

cum sua gentiles studeant figmenta poetae grandisonis pompare modis, tragicoque boatu ridiculove Getae seu qualibet arte canendi saeva nefandarum renovent contagia rerum, et scelerum monumenta canant, rituque magistro plurima Niliacis tradant mendacia biblis:
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 1 3:1)
immolaturque ritu humano capra eiusque animalis figmentum iuxta simulacrum stat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XII 13:2)
Accipit autem inconstantissimo vultu et maestissimo.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXXI 8:1)
Delectari mulcerique aures suas dicebat Antonius Iulianus figmentis verborum novis Cn.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, IX 2:1)
9. Regina ista inter exempla fortunae insigniter inconstantis, et adversa cum prosperis saepe alternantis, reponi possit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 9:1)
[V]t fore discatis contenti iure paratis, Haec uos ursorum doceant figmenta duorum, Ne, quae sunt extra, faciant uos linquere uestra.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, IX. De duobus ursis et rege eorum 10:24)
Quid prodest sculptile, quia sculpsit illud fictor suus; conflatile et oraculum mendax, quia speravit in figmento fictor eius, ut faceret simulacra muta?
(불가타 성경, 하바쿡서, 2장18)
Leuis atque inconstans studia permutat:
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, V 2:21)
aliter enim essent figmentum intellectus;
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 6 41:3)
dicere enim quod metaphysicus possit hoc demonstrare, non solum figmento, sed etiam, credo, [cuidam] dementiae simile est:
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 9 59:3)
non enim omnia figmenta sunt quae demonstrari non possunt.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 11 84:4)
deinde ludens malum et inconstans in eligendo genere dicendi ingenium eius, addit haec:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 86장 2:5)
Vere fumos, evaporante sanie, vitiantes exhalat, et inde vicine pecudes et inscie contabescunt, dum falsis illiciendo blanditiis et figmentis aggregat sibi finitimos et infatuat aggregatos.
(단테 알리기에리, Epistolae 56:9)
Nonne tibi videtur, si occidentem sequaris litteram, vel figmentum esse de mimo vel Atellanarum ludicra?
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 2:3)
Quod ita elegantius auctore digessit, ut fabula lascivientis Didonis, quam falsam novit universitas, per tot tamen secula speciam veritatis optineat, et ita pro vero per ora omnium volitet, ut pictores fictoresque et qui figmentis liciorum contextas imitantur effigies hac materia vel maxime in efficiendis simulachris tamquam unico argumento decoris utantur, nec minus histrionum perpetuis et gestibus et cantibus celebrentur.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION