라틴어 문장 검색

et magis esse aliis alias animantibus aptas res ad vitai rationem ostendimus ante propter dissimilem naturam dissimilisque texturas inter sese primasque figuras.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 25:3)
Visellius, quanquam paucissimas faciat figuras, ἐνθύμημα tamen, quod commentum vocat, et, rationem appellans, ἐπιχείρημα inter eas habet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 152:3)
His ex Platone breviter collectis, atque ad nostrae fidei testimonium satis, ut arbitror, diligenter expositis, consequens existimo ad sequaces ejus commeare, ut ea quae ab ipsis quoque de anima mundi sunt dicta, nulla ratione convenienter accipi posse monstremus, nisi Spiritu sancto per pulcherrimam involucri figuram assignentur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 50:1)
inde sequetur, adsimili ratione alias ut postulet ordo, si tu forte voles etiam variare figuras.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 12:6)
cetera consimili mentis ratione peragrans invenies igitur multarum semina rerum corpore celare et varias cohibere figuras.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 15:6)
] sunt igitur tenues formarum illis similesque effigiae, singillatim quas cernere nemo cum possit, tamen adsiduo crebroque repulsu reiectae reddunt speculorum ex aequore visum, nec ratione alia servari posse videntur, tanto opere ut similes reddantur cuique figurae.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 4:5)
quod primum intellegi debet figura membrisque corporum, quae ipsa declarant procreandi a natura habitam esse rationem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 81:3)
dico quod figurae duae AacE, PprT, sunt ad invicem in eadem illa ratione.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. I. De Methodo Rationum primarum & ultimarum, cujus ope sequentia demonstrantur. 16:3)
& differentia inter curvaturam Ellipseos in vertice C & curvaturam circuli novissimi, ad differentiam inter curvaturam figurae Spa in vertice C & curvaturam ejusdem circuli, in duplicata ratione anguli CSP ad angulum CSp.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 21~30 41:12)
item πρόθυρα graece dicuntur, quae sunt ante ianuas vestibula, nos autem appellamus prothyra, quae graece dicuntur διάθυρα. Item si qua virili figura signa mutulos aut coronas sustinent, nostri telamones appellant, cuius rationes, quid ita aut quare dicantur, ex historiis non inveniuntur, Graeci vero eos ἄτλαντασ vocitant.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 7장27)
Et si non poterit ratio dissolvere causam, cur ea quae fuerint iuxtim quadrata, procul sint visa rutunda, tamen praestat rationis egentem reddere mendose causas utriusque figurae, quam manibus manifesta suis emittere quoquam et violare fidem primam et convellere tota fundamenta quibus nixatur vita salusque.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 18:1)
Lineae autem rectae, quae sunt in data ratione ad invicem, & aequali motu angulari circum terminos suos feruntur, figuras circum eosdem terminos (in planis quae una cum his terminis vel quiescunt vel motu quovis non angulari moventur) describunt omnino similes.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XI. De Motu Corporum Sphaericorum viribus centripetis se mutuo petentium. 4:4)
tanquam hic solus color figuram possit pervertere et non multa una oporteat consentiant [et non] ratione, ut mendacium constet.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 102:33)
Imaginatio quoque, tametsi ex sensibus uisendi formandique figuras sumpsit exordium, sensu tamen absente sensibilia quaeque collustrat non sensibili sed imaginaria ratione iudicandi.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VII 4:15)
civitatum oppugnationes et castellorum, inter ipsos discriminum vertices, acies figura multiformi compositae, salubriter et caute castra metata, praetenturae stationesque agrariae, tutis rationibus ordinatae.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 4장 11:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION