라틴어 문장 검색

Similiter stillicidia, quae, si adfuerit aqua quae succedat, producunt se in filum admodum tenue, ne discontinuetur aqua;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 270:6)
At in ipso temporis articulo, cum desinit filum aquae et incipit descensus in guttis, resilit ipsa aqua sursum ad evitandam discontinuationem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 270:8)
At multo melius se ostendit hoc ipsum in altero illo ludicro puerili, quando capiunt aquam, per saponem factam paulo tenaciorem, atque inflant eam per calamum cavum, atque inde formant aquam tanquam in castellum bullarum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 270:11)
At si diligenter animum advertas, materiae artificiales aut plane textiles sunt per fila directa et transversa;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 315:4)
sed habet fibras certe, non fila distincta, omnino ad modum materiarum naturalium:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 315:14)
Atque in hoc sumi potest pro instantia foederis bulla aquae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 339:2)
cujus imaginem per fila ferrea (veluti in machina) aliquando repraesentari fecimus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 351:10)
quod lamina, aut filum ferri paulo contumacius, vel etiam calamus sive penna in medio divisa, adducta et curvata inter pollicem et digitum exiliant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 359:13)
filo parum cerato, ut melius adhaeresceret arctius ligaret.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 392:13)
Quod si grandioris esset magnitudinis quam ut aer libenter cederet, tum aer majoris pressurae impatiens campanulam ex aliqua parte elevabat, et in bullis ascendebat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 423:6)
Hujus simulacra sunt, cum bulla solvat bullam;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 455:3)
Aurem illis praebe facilem quibus primae in informatione negotii partes demandatae sunt, et potius viam illis monstres ab initio quam postea in orationis filo crebrius interrumpas.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXV. DE EXPEDIENDIS NEGOTIIS 3:2)
Uestes erant tenuissimis filis subtili artificio indissolubili materia perfectae, quas, uti post eadem prodente cognoui, suis manibus ipsa texuerat;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, II 1:4)
Igitur in duas acus fila coicienda, eaeque duabus manibus tenendae;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 16장19)
Post haec eadem fila, eaedemque acus ad cutem transferendae, similique ratione ei quoque parti sutura inicienda, semper ab interiore parte acubus venientibus, semper inter manus traiectis.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 16장26)

SEARCH

MENU NAVIGATION