라틴어 문장 검색

Itaque ei dixisse Fimbriam se illam rem numquam iudicaturum, ne aut spoliaret fama probatum hominem, si contra iudicavisset, aut statuisse videretur virum bonurn esse aliquem, cum ea res innumerabilibus officiis et laudibus contineretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 98:3)
Huic igitur viro bono, quem Fimbria etiam, non modo Socrates noverat, nullo modo videri potest quicquam esse utile, quod non honestum sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 98:4)
si vero etiam vitiosi aliquid est, id sumere et in eo vitio esse non magnum est, ut ille, qui nunc etiam, amissa voce, furit in re publica, Fufius, nervos in dicendo C. Fimbriae, quos tamen habuit ille, non adsequitur, oris pravitatem et verborum latitudinem imitatur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 91:2)
nec solum has artis, quibus liberales doctrinae atque ingenuae continerentur, geometriam, musicam, litterarum cognitionem et poetarum atque illa, quae de naturis rerum, quae de hominum moribus, quae de rebus publicis dicerentur, sed anulum, quem haberet, pallium, quo amictus, soccos, quibus indutus esset, [se] sua manu confecisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 127:2)
hominem longe audacissimum nuper habuimus in civitate C. Fimbriam et, quod inter omnis constat, nisi inter eos qui ipsi quoque insaniunt insanissimum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 12장 1:1)
Pallio enim coccineo adrasum excluserat caput circaque oneratas veste cervices laticlaviam immiserat mappam fimbriis hinc atque illinc pendentibus.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 32:2)
et tua cum socco Musa, Melisse, levi ;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 1613)
accurrunt servi, soccos detrahunt;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 1, scene 1106)
hunc socci cepere pedem grandesque cothurni, alternis aptum sermonibus et popularis vincentem strepitus et natum rebus agendis;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 3:5)
indignatur item privatis ac prope socco dignis carminibus narrari cena Thyestae:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 3:10)
Creditur, ex medio quia res accersit, habere sudoris minimum, sed habet Comoedia tanto plus oneris, quanto veniae minus, adspice, Plautus quo pacto partis tutetur amantis ephebi, ut patris attenti, lenonis ut insidiosi, quantus sit Dossennus edacibus in parasitis, quam non adstricto percurrat pulpita socco.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 161)
nam nec comoedia in cothurnos adsurgit, nec contra tragoedia socco ingreditur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 155:2)
luteo plantas cohibente socco;
(세네카, 파이드라 4:26)
cui saepe immundo Sacra conteritur Via socco, nec sinit esse moram, si quis adire velit;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 2310)
aut si pulpita personare socco comoedus voluisset, huic levato palmam tu digito dares, Menander.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium34)

SEARCH

MENU NAVIGATION