라틴어 문장 검색

Lippis namque videtur omnibus atque patere tonsoribus, quod nec sanguinis generositas nec decora multum species pertinet ad amoris emittendam sagittam, sed amor est ille solus, qui hominum ad amandum corda compellit, et saepius ipsos instanter cogit amantes alienigenae mulieris amorem exigere, id est ordinis et formae nullatenus aequalitate servata.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, D. 귀족남성이 중류층 여성과 나누는 이야기 8:3)
Ego tamen in aequalitate praefata minorem dico ordinem praeferendum esse maiori et potius eligendum.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, D. 귀족남성이 중류층 여성과 나누는 이야기 10:6)
Firmamentum igitur stabilitatis et constantiae in amicitia, fides est:
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 1:8)
et sic ad originis recurrentes principium, aequalitatem quam natura dedit, non circumpendentia quae mortalibus cupiditas praestitit, subtili examinatione considerare.
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 1:21)
et ita unusquisque alteri suam conditionem communicet ut fiat aequalitas, sicut scriptum est:
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 1:24)
Non enim amicitia recte colitur, a quibus aequalitas non servatur.
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 2:43)
Ubi tamen virtutis invenitur aequalitas, non multum improbo, si aliquantisper affectus suas inserit partes.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 2:39)
His omnibus lapidum splendoribus praefati diadematis serenata nobilitas, in se firmamenti repraesentabat effigiem.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:79)
Firmamentum quasi suis cereis virgineum iter illuminans, ut solito plenius radiarent, suis imperavit sideribus.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 5:10)
Sicut enim quatuor elementorum concors discordia, unica pluralitas, consonantia dissonans, consensus dissentiens, mundialis regiae structuras conciliat, sic quatuor complexionum compar disparitas, inaequalis aequalitas, deformis conformitas, divisa identitas, aedificium corporis humani compaginat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:21)
Et sicut contra ratam firmamenti volutionem, motu contradictorio exercitus [0443C] militat planetarum, sic in homine sensualitatis rationisque continua reperitur hostilitas.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:23)
Econtrario vero sensualitatis motus planetici erratici, contra rationis firmamentum, in terrestrium occidentem aliquando labuntur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:25)
Firmamentum quotidiana circuitione circumagens universa, juxta meae disciplinae doctrinam, non nugatoria volutionis identitate, unde procedit, regreditur, et quo vadit progreditur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:7)
Stellae ad ipsius firmamenti fulgurantes honorem, ipsum suis ornatibus vestiendo, breves sui itineris dietas explentes, varia gyratione ejusdem spatia metienda, meae militant majestati.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:8)
Planetae, prout a me dispositionis [0449A] meae exivit edictum, firmamenti impetum refrenantes, ad ortum nisu contrario, peregrinant, postque ad suam occasus regionem repatriant.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION