라틴어 문장 검색

dereliquerunt eorum loca munita, quae supra nominata sunt, firmitatesque eorum vel machinationes dimiserunt fuga lapsi;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 791 106:10)
In his enim verbis omnibus litterae seu spiritus istius nulla ratio visa est, nisi ut firmitas et vigor vocis quasi quibusdam nervis additis intenderetur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, III 5:1)
nihil in iis, quae superstruuntur, est firmitudinis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 31:3)
ac si homines, in mentis suae recessibus et secretis cogitationibus de firmitudine religionis, et fidei in sensum imperio diffiderent ac dubitarent;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 215:9)
atque auris levioribus spei rejectis, eae, quae plus firmitudinis habere videntur, omnino discutiendae sunt et pensitandae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 222:5)
Atqui talia contuleramus arma quae nisi prior abiecisses inuicta te firmitate tuerentur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, IV 1:4)
Respicite caeli spatium, firmitudinem, celeritatem et aliquando desinite uilia mirari.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XV 1:16)
Quid quod mollissimum quidque, sicuti medulla est, interiore semper sede reconditur, extra uero quadam ligni firmitate, ultimus autem cortex aduersum caeli intemperiem quasi mali patiens defensor opponitur?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXI 2:9)
Nam cum bonum malumque contraria sint, si bonum potens esse constiterit liquet imbecillitas mali, at si fragilitas clarescat mali boni firmitas nota est. Sed uti nostrae sententiae fides abundantior sit, alterutro calle procedam nunc hinc nunc inde proposita confirmans.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, III 1:5)
Quodsi supernae mentis haeserit firmitati, motu carens fati quoque supergreditur necessitatem.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 3:5)
Ictum firmitas materiae sustinet, et quicquid incidit fastigio musculi elabitur.
(카이사르, 내란기, 2권 11:2)
Hic cognosci licuit, quantum esset hominibus praesidii in animi firmitudine.
(카이사르, 내란기, 3권 28:5)
Neque enim iis nostrae rostro nocere poterant (tanta in iis erat firmitudo), neque propter altitudinem facile telum adigebatur, et eadem de causa minus commode copulis continebantur.
(카이사르, 갈리아 전기, 3권, 13장8)
quibus disclusis atque in contrariam partem revinctis, tanta erat operis firmitudo atque ea rerum natura ut, quo maior vis aquae se incitavisset, hoc artius inligata tenerentur.
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 17장7)
nam minus interit, cum et calorem et frigus, ceterasque tempestates propter firmitatem facilius sustineat;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 14장 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION