라틴어 문장 검색

Monstro voluptatem egregiam, cui nulla theatra, nulla aequare queas praetoris pulpita lauti, si spectes quanto capitis discrimine constent incrementa domus, aerata multus in arca fiscus et ad vigilem ponendi Castora nummi, ex quo Mars Vltor galeam quoque perdidit et res non potuit servare suas.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV90)
ad Troiam 'ad' et 'apud' accusativae sunt praepositiones, sed 'apud' semper in loco significat, 'ad' et in loco et ad locum, ut ad quem tum Iuno supplex his vocibus usa est, et Cicero decem fiscos ad senatorem quendam relictos, item ad Marcum Laecam te habitare velle dixisti.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2411)
de fisco quid egerit Scipio quaeram ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, letter 4 7:5)
Unus ferebat fiscos cum pecunia, Alter tumentes multo saccos hordeo.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Secundus, Muli duo et vectores.2)
"hoc poscit usus publicus, hoc fiscus, hoc aerarium, ut dedita stipendiis ducem iuvet pecunia."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.28)
iuvat infercire cruminis turpe lucrum et gravidos furtis distendere fiscos, quos laeva celante tegit laterisque sinistri velat opermento;
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1123)
Ea relicta huic arrhaboni est pro illo argento.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 3, scene 3137)
Navis bona dicitur non quae pretiosis coloribus picta est nec cui argenteum aut aureum rostrum est nec cuius tutela ebore caelata est nec quae fiscis atque opibus regiis pressa est, sed stabilis et firma et iuncturis aquam excludentibus spissa, ad ferendum incursum maris solida, gubernaculo parens, velox et non sentiens ventum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 13:2)
Fiscus tanti est, quantum habet;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 18:1)
Ego iam paraveram fiscos.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 119 5:7)
sed non, si spondere me in incertum iube- bis, si fisco obligabis.
(세네카, 행복론, Liber IV 186:6)
Caesar omnia habet, fiscus eius privata tan- tum ac sua ;
(세네카, 행복론, Liber VII 36:1)
Libet intueri fiscos in angulo iacentis.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 193:1)
Quid si ne propter fiscum quidem, sed pugnum aeris aut imputatum a servo denarium senex sine herede moriturus stomacho dirumpitur ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 194:1)
quod si contuleris tuo poetae, mandem perpetuis legenda fastis quaecumque egregiis geris triumphis, nam nunc Musa loquax tacet tributo, quae pro Vergilio Terentioque sextantes legit unciasque fisci, Marsyaeque timet manum ac rudentem, qui Phoebi ex odio vetustiore nunc suspendia vatibus minatur.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Imperatorem Maiorianum 10)

SEARCH

MENU NAVIGATION