라틴어 문장 검색

falluntur enim plurimum, qui vitiosum et corruptum dicendi genus, quod aut verborum licentia exultat aut puerilibus sententiolis lascivit aut immodico tumore turgescit aut inanibus locis bacchatur casuris, si leviter excutiantur, flosculis nitet praecipitia pro sublimibus habet aut specie libertatis insanit, magis populare atque . quod quidem placere multis nec infitior nec miror.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 239:1)
Non fuerunt circa flosculos occupati;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 33 1:1)
Certi profectus viro captare flosculos turpe est et fulcire se notissimis ac paucissimis vocibus et memoria stare;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 33 7:2)
quanto facilius animus accipit formam, flexibilis et omni umore obsequentior.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 50 6:4)
avaritiam, durissimum malum minimeque flexibile, ira calcavit adactam opes suas spargere et domui rebusque in unum conlatis inicere ignem.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 204:5)
sed cum vel pauxillulum bibere desisset assecularum meorum famulorumque turba compotrix, quorum cerebris hospitales creterrae nimium immersae dominabantur, vicina fonti aut fluvio raptim scrobis fodiebatur, in quam forte cum lapidum cumulus ambustus demitteretur, antro in hemisphaerii formam corylis flexibilibus 1 intexto fossa inardescens operiebatur, sic tamen ut superiectis Cilicum velis patentia intervalla virgarum lumine excluso tenebrarentur, vaporem repulsura salientem, qui undae ferventis aspergine flammatis silicibus excuditur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Donido suo salutem 8:2)
Fecerunt autem ita, et aperientes sepulchrum, inuenerunt corpus totum, quasi adhuc uiueret, integrum et flexibilibus artuum conpagibus multo dormienti quam mortuo similius;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXVIII [XXX]. 1:3)
Et ecce ibi campus erat latissimus ac laetissimus, tantaque flagrantia uernantium flosculorum plenus, ut omnem mox fetorem tenebrosi fornacis, qui me peruaserat, effugaret admirandi huius suauitas odoris.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XII. 2:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION