-
Quia tamen in hoc quoque indulsisti, admoneo simul et impense rogo, ut Attium Suram praetura exornare digneris, cum locus vacet.
- (소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 12 1:1)
-
cum possit sura chartas celare ligatas, et vincto blandas sub pede ferre notas?
- (푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 130:3)
-
illa super suras tunicam collecta ministrat, altera dissuto pectus aperta sinu:
- (푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권233)
-
at illam lenta tenet radix exsultantemque coercet, dumque ubi sint digiti, dum pes ubi, quaerit, et ungues, adspicit in teretes lignum succedere suras, et conata femur maerenti plangere dextra, robora percussit:
- (푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 9:4)
-
virginibus Tyriis mos est gestare pharetram, purpureoque alte suras vincire cothurno.
- (푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 23:3)
-
Iamque adeo rutilum thoraca indutus aenis horrebat squamis surasque incluserat auro, tempora nudus adhuc, laterique adcinxerat ensem fulgebatque alta decurrens aureus arce, exsultatque animis et spe iam praecipit hostem:
- (푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 17:11)
-
" Ille avidus pugnae suras incluserat auro hinc atque hinc oditque moras hastamque coruscat.
- (푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 18:12)
-
Si proprium hoc fuerit, levi de marmore tota puniceo stabis suras evincta coturno.
- (푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA VII. MELIBOEUS, CORYDON, THYRSIS20)
-
bracchia et voltum teretesque suras integer laudo:
- (퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 46)
-
sed incitat me pectus et mammae putres equina quales ubera venterque mollis et femur tumentibus exile suris additum.
- (퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 82)
-
' ut siqui aegrotet quo morbo Barrus, haberi et cupiat formosus, eat quacumque, puellis iniciat curam quaerendi singula, quali sit facie, sura, quali pede, dente, capillo:
- (퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Ad Maecenatem: de vera nobilitate13)
-
Afer enim venuste Manlium Suram, multum in agendo discursantem, salientem, manus iactantem, togam deiicientem et reponentem, non agere, dixit, sed satagere.
- (퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 163:2)
-
nullae argutiae digitorum, non ad numerum articulus cadens, trunco magis toto se ipse moderans et virili laterum flexione.
- (퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 269:6)
-
discursare vero et, quod Domitius Afer de Sura Manlio dixit, satagere, ineptissimum, urbaneque Flavus Verginius interrogavit de quodam suo , quot milia passuum declamasset.
- (퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 273:2)
-
Eo convenere senatorii ordinis P. Lentulus Sura, P. Autronius, L. Cassius Longinus, C. Cethegus, P. et Ser.
- (살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 17장4)