라틴어 문장 검색

ad ultima uero iam uentum esse testantur nares acutae, conlapsa tempora, oculi concaui, frigidae languidaeque aures et imis partibus leuiter auersae, cutis circa frontem dura et intenta:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 6장 1:2)
Si calor, aqua frigida multa perfundere caput expedit, spongiam concauam inponere subinde in aqua frigida expressam;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 2장 6:3)
At si uel excreuit cicatrix uel concaua est, stultum est decoris causa rursus et dolorem et medicinam sustinere.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 79:1)
Cute exulcerata super eminentem carnem exedentia medicamenta coicienda sunt, super concauam implentia, donec utrumque ulcus sanae cuti aequetur;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 79:4)
Si flexus reperientur, hi quoque simul specillo et ferro persequendi;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 4장 1:4)
Huic inferior adiuncta est, media parte, qua pupilla est, modico foramine concaua;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 31:1)
Oculus quoque curationi neque exiguus neque concauus satis oportunus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 34:4)
Igitur caluaria incipit, ex interiore parte concaua, extrinsecus gibba, utrimque leuis, et qua cerebri membranam contegit et qua cute capillum gignente contegitur;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 1:3)
siquidem horum inter omnes flexus alter semper intentus ultra prolabi superiora non patitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 13:2)
Ac sic, uno flexu modico in promptum dato, ceteris negatis, homo et rectus insistit, et aliquid ad necessaria opera curuatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 14:1)
eoque fit ex his unius ossis paulum in interiora concaui species.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 21:4)
Haec super innatans, neque ulli ossi inhaerens, sed carne et neruis deligata, pauloque magis ad femoris os tendens inter omnes crurum flexus iuncturam tuetur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 25:3)
Modiolus ferramentum concauum, teres est, imis oris serratum, per quod medium clauus ipse quoque interiore orbe cinctus demittitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 3장 1:5)
Nam si id, quod ex uertebra excedit, aliquo modo fractum est, locus quidem concauus fit, punctiones autem in eo sentiuntur, quia necesse est ea fragmenta spinosa esse;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 9장 9:2)
isque si per quietem increuit, flexus illius postea prohibet.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 16장 4:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION