라틴어 문장 검색

Florida per varios ut pingitur Hybla colores, Cum breve Sicaniae ver populantur apes, Sic tua subpositis conlucent prela lacernis, Sic micat innumeris arcula synthesibus, Atque unam vestire tribum tua candida possunt, Apula non uno quae grege terra tulit.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XLVI1)
Sic in gramine florido reclinis, Qua gemmantibus hinc et inde rivis Curva calculus excitatur unda, Exclusis procul omnibus molestis, Pertundas glaciem triente nigro, Frontem sutilibus ruber coronis;
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XC1)
florea pro florida, ut nemora inter frondea turbam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 43013)
has quidam vergilias dicunt, quod vere florido oriantur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 7449)
'pallentis' autem vel aridas, vel quae ventris calore propria viriditate caruerunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 546)
omnia tamen haec a viriditate verbenae appellantur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 656)
senectus enim quamvis non sit gravis, ut memini Catonem anno ante quam est mortuus, mecum et cum Scipione disserere, tamen aufert viriditatem, in qua etiam nunc erat Scipio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 14:9)
At est floridior, ut ita dicam, quam Hyperides, quam Lysias:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 82장 3:16)
Quanto colorum pulcritudine et varietate floridiora sunt in picturis novis pleraque quam in veteribus!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 98:2)
deinde tepefactum vapore et compressu suo diffundit et elicit herbescentem ex eo viriditatem, quae nixa fibris stirpium sensim adolescit culmoque erecta geniculato vaginis iam quasi pubescens includitur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 66:5)
quid de pratorum viriditate aut arborum ordinibus aut vinearum olivetorumve specie plura dicam?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 73:1)
expones, quae spectet, florida et varia?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 43:3)
hoc autem verbum sic interpretantur, ut non tantum illud recens esse velint, quod paulo ante acciderit, sed quam diu in illo opinato malo vis quaedam insit, ut vigeat et habeat quandam viriditatem, tam diu appelletur recens.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 75:2)
Florida tellus, cum volo, siccatis arescit languida sucis, cum volo, fundit opes, scopulique atque horrida saxa Niliacas iaculantur aquas.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 134:20)
Prata florida et gemmea trifolium aliasque herbas teneras semper et molles et quasi novas alunt.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 11:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION