라틴어 문장 검색

Annis in ingressu multi sistuntur et ultra Non patet accessus, qui dulces fluminis undas Vix tangunt libantque parum, tantoque sapore Pasci plus cupiunt, immergi plenius undis Optant et totos perfundunt fluctibus artus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 32:22)
Procedunt alii, quos alto gurgite mersos Plenior annis habet et prouehit alcior unda, Quos tamen imbutos tanta dulcedine fluctus Ad ripam leuis unda refert terreque remittit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 32:23)
Fluminis in ripa lacrimarum flumina multos Demergunt, qui demergi torrentis abisso Amne furente timent et fluctus ferre tumultum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 34:4)
istos Fluctibus immergit, hos respirare parumper Permittit, sed quamplures sic sorbet abissus Quod reuocare gradum superasque euadere in auras Non licet et reditus uestigia nulla supersunt.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 34:7)
reliqua vero chlamidis portio, pisces peregrinos habebat, qui diversis fluctibus evagantes, in dulcioris aquae patria sedes posuerant.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:131)
Mare, tumultuosis prius fluctibus debacchatum, nunc puellaris adventus feriando solemnia, tranquillitatis pacem spondebat perpetuam.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 5:18)
Aves variis sigillata naturis, meae directionis regimine, sub alarum remigio fluctus aeris transfretantes, praecordialiter meis inhiant disciplinis;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:16)
Jam mearum dubitationum fluctus tuarum solutionum serenitate sedati, meae menti interpellandi largiuntur inducias.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 31:6)
hebetudinem ingenii depellat subtilitas, cogitationum fluctus, attentionis compescat stabilitas.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 35:3)
O sola humanae tenebrositatis luminaria, occidentis mundi sidera matutina, naufragorum tabulae speciales, Portus [0475D] mundialium fluctuum singulares!
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 80:2)
hos facinorum fluctus, nemo portus stabilitate refrenat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 82:10)
caput vero hujus temere vada intrantis cum equo, fluctus profundissimi operuerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 88:4)
Sed ab equitibus Christianis graviter repressi, quidam armis, aliqui spem salutis ab armis inter undas aestimantes, submersi sunt ac suffocati fluctibus perierunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 80:4)
- Qualiter principibus cum centum et quadraginta millibus Christianorum in sua de Jerusalem renavigantibus, trecentae ex ipsis naves partim ab hostibus, partim fluctibus interierunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 35:3)
Sed illis vix duobus diebus in tranquillo navigantibus, circa aequinoctium hiemale serenitas coepit turbari, venti horribiles suscitari, naves usquequaque gravi turbine inquietari, et saevis procellis dejici et quassari, dum tandem nautae et homines [0634B] peregrini fessi, et tumidis fluctibus oppressi, alii attritis velis et remis in profundum ferebantur;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 36:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION