- 문장 검색

라틴어 문장 검색

mortua cui vita est prope iam vivo atque videnti, qui somno partem maiorem conteris aevi, et viligans stertis nec somnia cernere cessas sollicitamque geris cassa formidine mentem nec reperire potes tibi quid sit saepe mali, cum ebrius urgeris multis miser undique curis atque animo incerto fluitans errore vagaris.'
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 27:11)
namque ibi consessum caveai supter et omnem scaenai speciem patrum matrumque deorsum inficiunt coguntque suo fluitare colore.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 3:8)
quae demersa liquore obeunt, refracta videntur omnia converti sursumque supina reverti et reflexa prope in summo fluitare liquore.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 15:9)
Arator an terminum, id est circum terminum, et ambire dicitur pro circumire.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIV. 5:4)
sicut et sol ab eodem tempore dextrum hemisphaerium, reliquo ambit sinistrum.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 18:4)
Mox iubet et totam pavidis a civibus urbem Ambiri, et festo purgantes moenia lustro, Longa per extremos pomoeria cingere fines Pontifices, sacri quibus est permissa potestas.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:38)
Boeoti coiere duces, quos impiger ambit Fatidica Cephisos aqua, Cadmeaque Dirce, Pisaeaeque manus, populisque per aequora mittens Sicaniis Alpheus aquas.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 3:4)
At Pompeianus fraudes innectere ponto Antiqua parat arte Cilix, passusque vacare Summa freti, medio suspendit vincula ponto, Et laxas fluitare sinit religatque catenas Rupis ab Illyricae scopulis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 5:21)
Isset in occasus, mundi devexa secutus, Ambissetque polos, Nilumque a fonte bibisset:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 1:18)
et 'ambio illam rem' dicimus, ut neu conubiis ambire Latinum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 2834)
amisso flvitantem e. m. naturale enim est ut fluctuet navis sine gubernatore.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 8671)
ambire Latinum amplecti, circumretire.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 3333)
ille demens ruere, post hunc vero furorem nihil nisi caedem inimicorum cogitare, vicatim ambire, servis aperte spem libertatis ostendere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 3 4:2)
Si haec in vasculis propriis sese contingentibus seorsim posita, in aqua stagnante juxta fluitent, neutrum propellet alterum, sed aequalitate attractionis utrinq;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 움직임의 공리와 법칙 39:13)
iam classes fluitare mari totasque per Alpes fervere Germano perfusas sanguine turmas.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 123:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION