라틴어 문장 검색

dixerat haec et laeta Libidinis interfectae morte Pudicitia gladium Iordanis in undis abluit infectum, sanies cui rore rubenti haeserat et nitidum macularat vulnere ferrum, expiat ergo aciem fluviali docta lavacro victricem victrix, abolens baptismate labem hostilis iuguli;
(프루덴티우스, Psychomachia, section 124)
dic corpus properet fluviali spargere lympha, et pecudes secum et monstrata piacula ducat:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 26:5)
Classem, quae lateri castrorum adiuncta latebat, aggeribus saeptam circum et fluvialibus undis, invadit sociosque incendia poscit ovantis atque manum pinu flagranti fervidus implet.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 3:12)
rivos deducere nulla religio vetuit, segeti praetendere saepem, insidias avibus moliri, incendere vepres, balantumque gregem fluvio mersare salubri.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 9:7)
Nec non etiam aspera rusci vimina per silvam et ripis fluvialis arundo caeditur, incultique exercet cura salicti.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 19:10)
Dulcibus idcirco fluviis pecus omne magistri perfundunt, udisque aries in gurgite villis mersatur missusque secundo defluit amni;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 19:3)
merses profundo, pulchrior evenit;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 415)
nunc agilis fio et mersor civilibus undis, virtutis verae custos rigidusque satelles;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 110)
si vespertinus subito te oppresserit hospes, ne gallina malum responset dura palato, doctus eris vivam musto mersare Falerno:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Catii nesciocuius fatuitatem irridet, qui summam hominis felicitatem in arte culinaria poneret.13)
undabant hic arte sinus, fictoque tumore mersabat pandas tempestas texta carinas.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium51)
quo, prout libuisset, effuso coctilibus aquis ingerebamur, quarumque 2 fotu cruditatem nostram tergente resoluti aut fontano deinceps frigore putealique aut fluviali copia solidabamur:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Donido suo salutem 9:3)
Coelius unus, praeterquam quod non mersas fluctibus naves, ceteros omnes caelestes maritimosque terrores, postremo abreptam tempestate ab Africa classem ad insulam Aegimurum inde aegre correctum cursum exponit, et prope obrutis navibus iniussu imperatoris scaphis, haud secus quam naufragos, milites sine armis cum ingenti tumultu in terram evasisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 382:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION