라틴어 문장 검색

dixerat haec et laeta Libidinis interfectae morte Pudicitia gladium Iordanis in undis abluit infectum, sanies cui rore rubenti haeserat et nitidum macularat vulnere ferrum, expiat ergo aciem fluviali docta lavacro victricem victrix, abolens baptismate labem hostilis iuguli;
(프루덴티우스, Psychomachia, section 124)
Quo magis inceptum peragat lucemque relinquat, vidit, turicremis cum dona imponeret aris, horrendum dictu, latices nigrescere sacros, fusaque in obscenum se vertere vina cruorem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 19:3)
dic corpus properet fluviali spargere lympha, et pecudes secum et monstrata piacula ducat:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 26:5)
Classem, quae lateri castrorum adiuncta latebat, aggeribus saeptam circum et fluvialibus undis, invadit sociosque incendia poscit ovantis atque manum pinu flagranti fervidus implet.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 3:12)
nunc vulnus acerbum conficit, et tenebris nigrescunt omnia circum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 29:15)
Nec non etiam aspera rusci vimina per silvam et ripis fluvialis arundo caeditur, incultique exercet cura salicti.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 19:10)
"collata rubori pallida blatta latet depressaque lumine vultus nigrescunt vincto bacarum fulgura collo."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium 31)
quo, prout libuisset, effuso coctilibus aquis ingerebamur, quarumque 2 fotu cruditatem nostram tergente resoluti aut fontano deinceps frigore putealique aut fluviali copia solidabamur:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Donido suo salutem 9:3)
Ubinam se nunc, velim dicas, gentium abscondunt qui saepe sibi de molibus facultatum congregatarum deque congestis iam nigrescentis argenti struibus blandiebantur?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Audaci suo salutem. 1:1)
pars anguibus aspera vivis argento caelata micat, pars arte reperta conditur et fulvo moriens nigrescit in auro;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권68)
in obscenum se vertere hoc est 'latices nigrescere sacros'. et quidam 'nigrescere' et 'vertere' ideo incertum tempus positum volunt, ut ostendant non vere vertisse se, quod contra naturam est, sed verti a Didone visa, ut visaeque canes ululare per umbram:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 4551)

SEARCH

MENU NAVIGATION