라틴어 문장 검색

Commodissime autem hoc sciri possit, si inquiratur ab incolis Panamae et Limae (ubi uterque Oceanus, Atlanticus et Australis, per parvum Isthmum separantur), utrum ad contrarias Isthmi partes fiat simul fluxus et refluxus maris, an e contra.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 347:6)
Attamen etiam hoc supposito, illud aeque manet fixum, quod necesse sit fieri alicubi refluxum maris ad eadem tempora quibus fiunt fluxus in aliis partibus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 347:11)
etiam fluxus et refluxus maris.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 430:2)
ille procul subitis fixus sine vulnere nodis ut se letifero sensit durescere visu (et steterat iam paene lapis) "quo vertimur?"
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Gigantomachia59)
qualis letifera populatus caede Gelonos procubat horrendus Getico Gradivus in arvo;
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:56)
corrumpit spiritus auras letifer;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:104)
solus medio sed turbine rerum contra letiferos rictus contraque rapacem movit tela feram, volucris non praepete cursu vectus equi, non Pegaseis adiutus habenis.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:133)
Nam sic iuvenum corpora fluxa et resoluta sunt, ut nihil mors mutatura videatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 머리말 17:2)
quo facto neque in longitudinem cauda foedum capit incrementum, et, ut plurimi pastores affirmant, rabies arcetur letifer morbus huic generi.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 12장 14:4)
studia illi ut plena vaecordiae, ita inania et fluxa sunt;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 50장6)
eo metu Fulcinius Trio ingruentis accusatores haud perpessus supremis tabulis multa et atrocia in Macronem ac praecipuos libertorum Caesaris composuit, ipsi fluxam senio mentem et continuo abscessu velut exilium obiectando.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 38장3)
ipsa crine fluxo thyrsum quatiens, iuxtaque Silius hedera vinctus, gerere cothurnos, iacere caput, strepente circum procaci choro.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 31장7)
Nihil rerum mortalium tam instabile ac fluxum est quam fama potentiae non sua vi nixae.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 19장1)
quae fluxa fuere, quartum intra mensem defuncta infante.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 23장5)
proinde agendum audendumque, dum Galbae auctoritas fluxa, Pisonis nondum coaluisset.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 21장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION