라틴어 문장 검색

nam pes argenteus illis, anulus in digito quod ferreus, ergo superbum convivam caveo, qui me sibi comparat et res despicit exiguas, adeo nulla uncia nobis est eboris, nec tessellae nec calculus ex hac materia, quin ipsa manubria cultellorum ossea.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XI40)
Nos non habebimus custodiam heredis vel terre alicujus, quam tenet de alio per servicium militare, occasione alicujus parve serjanterie quam tenet de nobis per servicium reddendi nobis cultellos, vel sagittas, vel hujusmodi.
(Magna Carta 39:3)
Sed tu dulcior elegantiorque, Cuius livida naribus caninis Dependet glacies rigetque barba, Qualem forficibus metit supinis Tonsor Cinyphio Cilix marito.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XCV4)
forcipe forfices sunt quibus incidimus, forcipes quibus aliquid forvum tenemus, quasi forvicapes;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 4531)
Strenuus et fortis causisque Philippus agendis clarus, ab officiis octavam circiter horam dum redit atque Foro nimium distare Carinas iam grandis natu queritur, conspexit, ut aiunt, adrasum quendam vacua tonsoris in umbra cultello proprios purgantem leniter unguis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 732)
quantum nec dare cereos olentes, cultellum tenuesve codicillos?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, hendecasyllabi iocosi ad Plotium Grypum12)
sin autem harundinis graecae copia non erit, de paludibus tenues colligantur et mataxae tomice ad iustam longitudinem una crassitudine alligationibus temperentur, dum ne plus inter duos nodos [alligationibus] binos pedes distent, et hae ad asseres, uti supra scriptum est, tomice religentur cultellique lignei in eas configantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 3장7)
ad rechamum autem imum ferrei forfices religantur, quorum dentes in saxa forata accommodantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 2장12)
nam 'cultellus' diminutivum est, 'cultellum' penitus Latinum non est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 2485)

SEARCH

MENU NAVIGATION